PL 170, col. 16
De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
exterminator venit, et Dominus super tabernacula
transiit, et in typum nostrarum frontium sanguine
agni postes consecrati sunt [(Exod. XII)] . « Unde
reor, inquit beatus Hieronymus, traditionem apostolorum
permansisse, ut die vigiliarum Paschae ante
noctis medium dimittere non liceat populos exspectantes
adventum Christi, et postquam advenerit
illud tempus, securitate praesumpta. festum cunctos
agere diem. »
CAPUT IX. Cur vesperae vel matutini, ordine a caeteris differunt horis.
Cum autem, exceptis nocturnis vigiliis, hae septem
sint horae diei, matutini, prima, tertia, sexta, nona,
vespera, completorium, matutini et vesperae a caeteris
horis et numero psalmorum et ordine hymnorum,
non immerito differunt. Nam ex Veteri quoque
Testamento, antiquam, ut dictum est, auctoritatem
trahunt. Nec enim nihil momenti habere debuit in
his antiquitas illa matutini et vespertini sacrificii,
et, ut supra repetam, immolatio paschalis agni, quae
fiebat in vespera [(Exod. XII)] , et illud quod fiebat
in vigilia matutina, quia respexit Dominus supra
castra Aegyptiorum, et interfecit exercitum eorum,
et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum [(Exod. XIV)] .
Itemque illud quod in mundi
creatione, aliis horis tacitis, commemorantur vespere
et mane, in senaria divinorum operum distinctione [(Gen. I)] .
Jure ergo hymnum, qui est evangelicae
laetitiae, exemplo Domini, qui hymno dicto
exivit in montem Olivarum [(Matth. XXVI; Marc. XIV)] ;
his duntaxat horis psalmi vetustae auctoritatis antecedunt,
et quia ex Evangelio maxima sacramenta
commemorant, et ob hoc evangelicis decorati sunt
canticis, hymnos eisdem pene conjunctos habent. Completorium
quoque, quia apud quosdam canticum de
Evangelio habet, cum eodem cantico post psalmos
hymnum habet contiguum. Nec mirum, cum in psalmorum
quoque titulis, nunc Psalmus cantici, nunc Canticum psalmi
[(Psal. XXIV, LXV)]
, et ipsa commutatio
ratione non careat. Omnium in commune
horarum dignitatem reverendam et hoc indicat,
quod earum initium, et finem pariter referimus ad
Deum. Nam initio Deum in adjutorium invocamus,
in fine Deo gratias referimus.
CAPUT X. De ordine horarum in festivitatibus.
Quoties de tempore gratiae, materiam laudis sumptam
habemus, verbi gratia, diebus Dominicis et
sanctorum natalitiis, genua in ipsis horis non flectimus,
stando proferentes libertatem et gratiam [(Gal.
IV; Ephes. II)] , quae colli nostri, qui eramus curvi,
jugum ferreum confregit [(Jer. XXVIII)] , ut incederemus
recti [(Isa. XLV)] . Tunc et vigilias in tribus
dispartimur nocturnis, ut non solum verbo, sed
etiam facto, tres vigilias praedicemus, de quibus ait
Dominus: « Beati servi illi quos, cum venerit Dominus,
invenerit vigilantes; et si venerit in secunda
vigilia, et si in tertia vigilia, et ita invenerit, beati