PL 170, col. 17
De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
sunt servi illi [(Luc. XII)] . » Tunc legendi atque canendi
officia, quae ad aedificandam Ecclesiam instituta
sunt, numerosius concrepant, ut nos praeparemus
ad aperiendum Domino, quacunque hora pulsaverit [(Apoc. III)] ,
ad modum duarum Veteris Testamenti
tubarum, quae ad movendum castra crebrius
atque concisius clangere jussae sunt [(Num. XX)] . Ipsa
autem lectionum pluralitas non eadem in omni ordine
est. Nam clerici novem, monachi duodecim legunt.
Illis novenarius est tetragonus, id est aequis undique
quadrus lateribus, hoc innuit quod verbum 9
et opus praedicatorum aequalia semper esse debent,
his vero duodenarius inaequalibus constans
lateribus. Nam ter quatuor vel quater tria, duodecim
faciunt. Hoc insinuat, ut in uno magis extendantur,
et exemplo Jacob, cum Domino luctantes
claudicent [(Gen. XXXII)] , scilicet minus operantes,
ut amplius meditari queant hi qui fidem Trinitatis
mundo quadrifido praedicant. Nam in utroque ordine
pluralitas lectionum pluralitatem significat
praedicatorum, qui ex tempore gratiae plures in
mundum missi sunt. Sic enim profunda nocte gallus
rariores atque productiores cantus edere solet, vicina
vero die crebriores atque citatiores, sic ante
incarnationem Dominicam pauci et rari, post vero
multi et crebri praecones vitae missi sunt. Paucitatem
anteriorum in tribus privatarum noctium lectionibus,
multitudinem posteriorum in Natalibus Domini
vel sanctorum Novi Testamenti significamus.
Adeo autem causa haec vim rationis obtinuit, ut
Romanus ordo, qui divinarum rerum causas secundum
apostolicam fidem laudabiliter exsecutus est,
in ipsa nocte paschali non plus quam tres lectiones
habere decreverit. Illa namque nocte praedicatores
sancti, scilicet apostoli, et numero pauci, et metu
Judaeorum muti, et de morte Domini moesti, videri
fugiebant, audiri metuebant. Nam in ipso crepusculo,
referentibus sanctis mulieribus quod resurrexisset
Dominus, et quod visus esset ab eis, non crediderunt,
et visa sunt coram eis quasi deliramenta
verba haec [(Luc. XXIV)] . Nec solum illa nocte, sed
exinde quoque usque ad Pentecosten, causam eamdem
in paucitate lectionum considerat, quando
praedicatores sancti et numero plures, et fervore
sancti Spiritus facundi sunt. Non tamen minus rationi
appropinquant, qui majestatem solemnitatis attendentes,
integrum et solemnem lectionum observant
numerum, quia et si apostoli muti fuerunt [(Matth.
XXVIII)] , angelorum alloquia, et ipsius Domini frequens
visitatio [(Joan. XX, XXI)] , valde celebris et
sequenda praedicatio est.
CAPUT XI. Cur lectiones oratione praevenimus.
Praedictas lectiones ideo oratione praevenimus,
quia rogare debemus Dominum messis ut mittat
operarios in messem [(Matth. IX)] , et ut aperiat cor
nostrum in lege sua et in praeceptis suis [(II Mach. I)] ,
ne semen verbi Dei, quod audituri simus, aut volucres
comedant, aut spinae suffocent, aut duritia