PL 170, col. 30
De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
in ignem palearum inexstinguibilem projici [(Matth.
III; Luc. III)] . Attamen in prima Paschae hebdomada
cantari consuevit, cujus consuetudinis causa suo melius
loco reddetur. Dicitur autem graduale a gradibus
humilitatis utpote illi conveniens, qui necdum
ascendit de virtute in virtutem, sed in convalle
plorationis positus, jam tamen ascensiones in corde
suo disposuit [(Psal. XLIII)] . Quarum ratio cum in
multis inveniatur locis in mysticis maxime quindecim
graduum canticis distincta est. Ejusmodi
ascensoris initium et perfectionem cantor innuens,
ad gradum saepius constitit, et inferior eo stare
consuevit, qui subsequens alleluia concinit.
CAPUT XXXV. De alleluia.
Alleluia Latinae linguae peregrinum nomen est,
cujus mysterium, velut quoddam gaudii stillicidium,
de divitiis supernae Hierusalem, primum in mentem
patriarcharum et prophetarum, post in apostolorum
ora plenius per Spiritum sanctum delapsum est.
Significat enim aeternum angelorum et beatarum
animarum convivium, quod est semper laudare
Dominum, et praesentis semperque videndi vultus
Dei, novum sine fine cantare miraculum. Ad hoc
vitae praesentis inopiam nullatenus aspirare meretur,
scire autem ubi sit et praegustare illud gaudio spei,
sitire et esurire quod gustaveris, haec illa, quae dicitur,
sanctorum in hac vita perfectio est. Quapropter
interpretatum hoc Hebraicum nomen remansit,
ut peregrinum ab hac vita gaudium, peregrinum
nihilominus signaret, potius quam exprimeret vocabulum.
Quoniam igitur futurae beatitudinis, quasi
proprium est vocabulum, jure eo tempore magis
frequentatur, quo resurgens Dominus, ejusdem beatitudinis
spem nobis propinavit et promissum. Ut
autem aliis quoque temporibus ad missam caneretur,
olim Romanae Ecclesiae consuetudo non erat, sed a
B. Gregorio institutum, imo restitutum est. Namque
a tempore Damasi papae, cum prius fuisset eadem
consuetudo, defecerat. Denique cum de hoc et
de aliis nonnullis quosdam murmurare sentiret,
tanquam constanter Ecclesiae consuetudines sequeretur,
non dedignatus est rationem reddere, dicens:
« Nos in nullo horum aliam Ecclesiam secuti sumus. »
Nam ut alleluia hic diceretur, de Hierosolymorum
Ecclesia, ex beati Hieronymi traditione tempore
beatae memoriae Damasi papae traditur tractum.
Et ideo in hac magis sede alleluia consuetudinem
amputavimus, quae hic a Graecis fuerat tradita. Canitur
ergo alleluia post graduale, canticum laetitiae,
post luctum poenitentiae, et summopere nitentes exprimere
magnitudinem consolationis, quae reposita
est illis, qui nunc lugent, jubilamus magis quam
canimus, unamque brevem digni sermonis syllabam 15
in plures neumas, vel neumarum distinctiones
protrahimus, ut jucundo auditu mens attonita repleatur,
et rapiatur illuc, ubi « sancti exsultabunt
in gloria, laetabuntur in cubilibus suis [(Psal. CXLIX)] .
CAPUT XXXVI. De Evangelio.
Hactenus seorsum sedebat sacerdos, malarum
victor cogitationum, dominique victoriam sedendo
significans, cui victo tentatore, sedenti et imperanti
ministrabant angeli, sicut scriptum est: « Reliquit
eum tentator, et accesserunt angeli et ministrabant
ei [(Matth. IV)] . » Surgit tandem ad altare accedens,
ita ut opportune veniat nobis in mentem Dominus
Jesus, praeparata sibi per Joannem via ad corda
hominum, de deserto rediens, ut doceat ipse, et
discipulos suos eligens, mittat ad praedicandum.
Mittit namque sacerdos diaconum ad legendum
sanctum evangelium, petitam dando benedictionem,
quod subdiacono prius epistolam lecturo non fecerat.