PL 170, col. 31

De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Legem enim et prophetas invisibilis invisibiliter
misit; apostolos autem et evangelistas, quorum
diaconus personam gerit, visibilis factus, et sanctam
Ecclesiam, sponsam videlicet suam osculans osculo
oris sui [(Cant. IV)] , visibiliter misit et docuit. Accipit
diaconus textum sancti Evangelii, quod bajulans ad
lectricium, efficitur pes Christi. Praecedunt ceroferarii
cum thuribulo, per quae significantur gaudium
et bona opinio. Gaudium enim semper est in bono
nuntio. Bonae quoque opinionis se esse noverunt
qui hoc bonum portant nuntium, qui et confidenter
dicunt, « Christi bonus odor sumus Deo in omni
loco [(II Cor. II)] . » Quapropter incensum bonae
opinionis signum, locum ipsum aspergit in quo
legendum est evangelium. Qui locus si sit dies

festivus, quando solet convenire populus, eminentior
est, ut ex ipso statu commoneatur diaconus,
quod is qui sursum ad Dominum desidem invitat
populum, stare debeat in monte virtutum juxta illud:
« Supra montem excelsum ascende tu, qui evangelizas
Sion, exalta in fortitudine vocem tuam, qui
evangelizas Hierusalem [(Isa. XL)] . » Quam ejus fortitudinem
et stola praedicat, quae super humerum
posita, inde usque ad succinctionem lumborum
deducitur, quod fortitudinem ad vocem exaltandam
tunc habeat, si fortis sit ad operandum, et succinctus
contra pugnas libidinum, evangelica namque
praedicatio quae est « fons hortorum, puteus aquarum
viventium [(Cant. IV)] , » non fluit impetu aliunde,

nisi de Libano, id est de corde casto et de ore
candido, quia sordes vitiorum, dum conscientiam
coarctant, os quoque angustant, ne aquae vivae cum
impetu fluant. Quod dalmaticam non nisi festis
diebus induit, hoc significat, quod rationem sublimium
sacramentorum, non nisi postquam glorificatus
est Dominus Jesus, et Spiritus sanctus advenit,
discipuli portare potuerunt. Nam tunicam ejusmodi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.