PL 170, col. 336

De incendio oppidi Tuitii (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

corporali mediis flammis fortiter intrusit, aliquandiu
agitans quasi saevientem confoderet ignem, donec
usque ad ipsum prorupit flamma rebellis, eumque
pene afflavit. Tunc demum absistens, et hastile quod
tenebat partim ambustum, corporale autem illaesum,
mirum dictu! et incontaminatum ignibus abstrahens
quantocius absolvit, et convolutum flammis quo
potuit altius injecit, optans et sperans quod ex immissione
ejus Domino volente opprimeretur, et deficeret
quasi strangulatus ignis. At ille videlicet
magnus et a Deo permissus ignis, miro modo corporale
integrum occulta et incognita vi de medio sui
rejecit, et longius repulit in eam villae partem, quae
sibi concessa non fuerat, et ubi, sicut manifestum
est, nihil nociturus erat. Quem non delectet tantum

vidisse vel videre miraculum? Denique corporale
jam dictum sic integrum et illaesum relatum est, ut
tamen signum habeat non indecorum, videlicet lineam
subrufam, cum sit ipsum, ut prius erat, totum candidum.
Hoc nimirum melius piacet quam si nulla
penitus incendii nota inesset, quia clarius ex hoc
memoriale est et inter omnem ejusmodi sacram
suppellectilem agnosci debet.
CAPUT IV.
Cum itaque solutis habenis totum, ut jam supradictum
est, castellum intus et exterius possideret
incendium, me procul sedente inter intactas ab igne
domos, ita tamen ut spectare possem illud triste
spectaculum, scilicet undantia cacumina flammarum,
stetit in editiore tecto qui diceret ardere ipsam

sancti Urbani Basilicam, videlicet sitam ante valvas
monasterii parochianam ecclesiam. Actum putavi,
et de liberatione ipsius monasterii pene desperavi,
nisi quod in memetipso canebat spiritus meus: In
ira misericordiae memor eris [(Habac. III)] . Deinde
post moram non modicam coepit illud quoque intra
memetipsum canere interior homo: Benedico te,
Pater Domini mei Jesu Christi, quia per Filium
tuum ignis exstinctus est a latere meo. Et ita factum
erat. Venerunt quippe continuo, qui dicerent decidisse
incendium, salvumque et incolume reliquisse
cum claustro monasterium, tantum autem collaterales
domos sive officinas omnes cum areis in favillam
et cineres esse redactas. Quis hoc sperare

poterat? Quis nisi Deus hoc facere potuisset, cujus
auxilium multitudo populi utriusque sexus, ex ulteriore
Rheni littore prospectans, suppliciter et devotissime
inclamabat? Viderunt enim plerique illorum,
et hoc publice fatentur quia viderunt virum speciosissimum
super monasterii culmen laevo latere sive
cubitu innixum, et sublevatum manu dextera impetum
ignis abigentem, qui jam turrim campanariam
introrsum corripuerat. Audito hoc bono nuntio revertebar
post noctem tristem, die reddito, et ecce parochianus
sacerdos Ecclesiae supra memoratae, nomine
Stephanus, divulgabat, mihi maxime denarrare
properans dulce et jucundum miraculum, signum
valde bonum, magnumque et evidens vigilantis circa
nos divinae propitiationis judicium.
CAPUT V.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.