PL 170, col. 335
De incendio oppidi Tuitii (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
Denique illud mihi pene accidit quod supradictus
Job dicit amicis suis: Statim ut se commoverit
Deus, turbavit vos, et terror illius irruet
super vos [(Job III)]
. Quid enim? Nunquid justorum
est et eorum qui perfectae fidei sunt, turbari statim
ut ille se commoverit, et ruina terroris ejus opprimi?
Nonne potius hoc eorum est, statim ut senserint
eum esse commotum, consurgere et tenere eum?
Tales quippe dolens propheta Isaias defuisse vel
deesse in gente peccatrice: Non est, ait, qui invocet
nomen tuum; non est cui consurgat, et teneat te [(Isa.
LXIV)]
. Hoc, inquam, perfectorum est, et hujusmodi
perfectio jure a nobis maxime exigitur, qui praelati
dicimur ut luctemur contra iram Dei, secundum
exemplum primi praelati, scilicet Moysis, qui luctabatur
et tenebat Deum cum diceret ei Deus: Dimitte
me, ut irascatur furor meus [(Exod. XXXII)]
.
Et quomodo luctabatur? Nimirum flendo et rogando
eum, vel sicut Psalmista dicit, stando in confractione [(Psal. CV)] ,
id est in nimia mentis humilitate in conspectu
ejus. Sic ante illum et sanctus Jacob cum
eodem luctatus est [(Gen. XXXII)] , videlicet flendo et
rogando eum, quod manifeste et breviter docet propheta
Osee: « In fortitudine sua, inquit, directus
est cum angelo, et invaluit ad angelum, flevit et
rogavit eum [(Ose. XII)] . » At nos postremi, ego et
similes mei, quandiu tranquillus est Dominus, et
non se commovet, coram adsumus, et interdum
blandiri quoque et quodammodo arridere risu cordis
audemus per fiduciam fidei, qua in eum credimus;
ubi autem paululum se commovet, et commotionem
ipsam levi saltem significat tempestate, aut unius
ictu fulminis cum repentino tonitruo transiliente
statim turbamur et pene diffidimus, proculque absistimus,
tanquam fugitivi clientes, in pace constantes,
in bello fugaces, in prosperis magnanimi, in adversis
pusillanimes et timidi, vixque speramus quod invocantibus
nobis aliquis respondeat [(Job V)] , vix ad
aliquem sanctorum amicorum ejus convertimur, ut
teneat eum, quia pro conscientia turbati sumus. Ego
vero maxime turbatus fui, quippe qui pene nudus
aufugi, et sedi procul ab incendio, procul ab ista
periclitante domo, memor sancti David qui cum
tantorum vir esset meritorum, nihilominus repentino
turbatus nuntio, festinavit egredi, ne veniens,
ait, Absalon occupet nos et egressus pedibus suis stetit
procul a domo, et si invenero, ait, gratiam in oculis
Domini, reducet me, et ostendet mihi arcam et tabernaculum
suum [(II Reg. XV)]
.
CAPUT III.
Interea dum adhuc primas concessae sibi praedae
partes festinus ignis voraret, ulterius linguam praetendens
cunctos luce maligna terreret, quidam de
fratribus raptum e sacrario ferens corporale Dominicum
longo hastili superne illigatum flammis obvius
stetit, sperans quod tam sacrae supellectili cessurus
foret ignis, omnisque potestas inimici. Cumque tali
modo non cederet ignis, ille persistens fide non ficta
et temeritate non improbanda, ipsum hastile cum