PL 170, col. 334

De incendio oppidi Tuitii (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

diceret ipse: Nonne istis manifesta Dei virtute de
tanto incendio reservatum et sanctum et vivificum
sacramentum, quo sine dubio emundatur lepra
peccatorum, et gratiarum actiones ubi sunt? Res
igitur taliter acta est.
CAPUT II.
Anno praesenti, qui est ab Incarnatione Domini
millesimus centesimus vicesimus octavus, octavo
Kalendas Septembris, prima vigilia noctis, subito
exortus ignis mediam vici plateam corripuit, qui,
vento agente concitatus, in brevi ultra modum invaluit.
Erat autem siccitas nimia nimiumque diutina,
et undique circa domos horrea collectis nuperrime
et comportatis frugibus copiose referta.
Repente ergo conflatum sine mora crevit incendium,

quo non solum Rhenus liquidus resplenduit, et vicina
Colonia reluxit, verum etiam regio haec omnis,
et tota fere provincia lucem undique tristem et horribilem
suspexit. Denique per stadia ferme ducenta,
et eo amplius ignis aruit, Rhenique adhuc ignorantibus
coelum ardere visum est. Quid animi vobis
pariter ac mihi tunc erat, fratres charissimi, cum
per turres et interturia videritis appropinquantes
atque imminentes insanos exercitus flammarum, assilientes
atque irruentes phalanges grandium scintillarum?
Turres enim circumstantes odiosas nobis
mira velocitate victrix flamma comprehendit, et
nostras quoque domos sive officinas usque ad ipsum
claustri coenobialis aditum uno impetu pervolavit,
totumque istud castellum (mirum dictu!) quasi

unum effecit caminum, ita ut de proxima civitate
prospectantibus millibus hominum videretur id,
quod verum erat, totum hoc monasterium flammis
esse circumdatum atque coopertum. Causam post haec
dicam cur turres jam dictas odiosas nobis fuisse vel
esse 226 dixerim. Quid ergo tunc erat animi? Nonne
horruit visus? Nonne expavit auditus? Nonne corda
tremuerunt et omnes corporis sensus stupendo aufugerunt?
Meipsum perpendo, memetipsum recolens
qualis in illa tentatione inventus fuerim, magis reprehendo.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.