PL 170, col. 333
De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne · De incendio oppidi Tuitii (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
[NOTA.
Post libros de divinis officiis in editione Michaelis Pleunich, Venetiis anno 1751 excusa, quam sequimur,
legitur Apologia domni Gerberonii adversus oppugnatorem doctrinae Rupert Opportuniorem in nostra editione
locum obtinet inter Prolegomena tomi primi Operum Ruperti. (EDITOR PATROLOGIAE.)]
Ecce quomodo criminator Satan nostram quoque
consideravit, ut peccatorum negligentiam, ne dicam,
ut sancti Job innocentiam, dum suo more circuit
terram inquietus, et perambulat eam [(Job. I)] . Scitis
haec, fratres dilectissimi, qui una mecum in hoc
monasterio Tuitiensi Domino deservientes, iram simul
et misericordiam ejus in medio flammarum mirabiliter
estis experti quemadmodum propheta dixit
ei: Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis [(Habac. III)]
.
Scitis, inquam, vel scire debetis, quia
nisi clemens ipse male petenti potestatem denegasset,
nisi parcere jussisset, hodie quoque nostri amici
videntes plagam nostram timerent, et, secundum similitudinem
amicorum beati Job, nonnulli de nobis
male judicarent [(Job. XIII)] . Non solum autem inhibitus
est, ne totam, ut coeperat, amburendo pellem
nostram auferret, verum etiam sicut de illo dicit
Dominus ad eumdem Job: Nunquid feriet tecum
pactum, et habebis eum servum sempiternum? [(Job XL.)]
Et sicut Apostolus ait: Scimus quoniam diligentibus
Deum omnia cooperantur in bonum [(Rom. VIII)]
, ita
accidit et nunc. Rem ipsam, ut gesta est, enarrare libet,
hac intentione ut sciant nostri quoque posteri,
et nulla temporum vetustas abolere possit de cordibus
nostris memoriam glorificationis, qua glorificatum
est in tanto incendio sacramentum corporis
Dominici, sicut viderunt oculi nostri, et liberationis,
qua liberatum est a pressura flammae templum hoc,
in quo invocamus nomen Domini, taliter ut a multis
visa sit praesentia divinae protectionis, videlicet
quasi species hominis pulcherrimi desuper incumbentis,
et circumfluentium flammarum impetum manu
objecta repellentis. Cum haec diligentius scriptis
enarravero, haec mihi merces a Domino sit, ut non
me arguat ingratitudinis, quemadmodum redarguit
illos, de quibus ait: Nonne decem mundati sunt, et
novem ubi sunt? [(Luc. XVII.)]
Similiter namque et nos
redargui conveniret, nisi et cor, et os nostrum praesentaremus
in gratiarum actione, verbi gratia, ut