PL 170, col. 40

De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

sacrificat modo mirabili secundum ordinem suum,
secundum coelestis sacrificii ritum, accipiens panem
in sanctas ac venerabiles manus suas, et dicens:
« Hoc est corpus meum, » accipiens praeclarum calicem
vini, et dicens: « Hic est calix sanguinis
mei [(Matth. XXVI)] . » Quid ergo? silebimus, et silentio
nostro videbimur consentientes esse his, quorum
polluta labia non tetigit Seraphim rubenti calculo [(Isa. VI)] ,
quem attulit de altari, et dicunt semper:
Quomodo est? quomodo est? Imo clamemus. Et ne
desit quid clamemus, pulsemus et ostium amici, qui
tres panes commodare consuevit [(Luc. XI)] , id est
fidem, spem, charitatem, quae in hoc maxime negotio
necessaria sunt. Patitur enim nos, non contradicentes,
sed nosse cupientes. Igitur ne omnino

nesciamus quomodo est, libet nunc intueri in ordine
tam admirabilis sacrificii tria, quae in opere cujuslibet
auctoris egregii requirere consuevimus, id est
materiam, intentionem, causamque finalem sive
utilitatem. Quae cum singula nobis, fidei manu pulsantibus,
gratiae clavicula secretarius veritatis aperuit,
« et si nondum facie ad faciem, saltem per
speculum et in aenigmate, videbimus, quomodo est [(II Cor. XIII)] .
»
CAPUT IX. Materia.
Materia vel substantia sacrificii, quod erat tunc,
et nunc est in manibus pontificis nostri, non simpla
est, sicut nec pontifex ipse solius divinae vel solius
humanae substantiae est. Est enim tam in pontifice

quam in sacrificio divina substantia, est et terrena.
Terrena in utroque est, id quod corporaliter vel
localiter videri potest: divina in utroque, verbum
invisibile est « quod in principio erat Deus apud
Deum. » Nam cum diceret idem magnus pontifex panem
et vinum tenens, « hoc est corpus meum, hic est
sanguis meus, » vox erat Verbi Incarnati, vox aeterni
principii, verbum antiqui consilii. Verbum quod
humanam acceperat naturam, id est in carne manens,
panis et vini accipiebat substantiam vita media,
panem cum sua carne, vinum cum suo jungebat
sanguine. Quemadmodum in corporeis sensibus
menti et corpulento aeri media lingua intervenit, et
utrumque conjungens unum sermonem efficit, quo

in aures dimisso, id quod audibile est, cito absumitur
et transit: sensus autem sermonis et in dicente
et in eo qui audit, integer permanet et inconsumptus.
Sic Verbum Patris, carni et sanguini, quem
de utero Virginis assumpserat, et pani ac vino, quod
de altari assumpsit, medium interveniens, unum
sacrificium efficit, quod cum in ora fidelium sacerdos
distribuit, panis et vinum absumitur et transit.
Partus autem Virginis cum unito sibi Verbo Patris,
et in coelo et in hominibus integer permanet et inconsumptus.
Sed in illum, in quo fides non est,
praeter visibiles species panis et vini, nihil de sacrificio
pervenit. Quemadmodum asinus ad lyram,
cum irrationales aures arrigit, sonum quidem audit,
sed modum cantilenae non percepit. Tales comparantur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.