PL 170, col. 340
De incendio oppidi Tuitii (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
ibi justitia regnet, et memoria sanctorum.
Erat autem tunc in eodem castro curtis pertinens
ad servitium episcopi. Porro de constructione castri
diversa opinio est, aliis opinantibus fuisse opus
Julii Caesaris, aliis asserentibus quod tempore, quo
imperator Constantius et filius ejus Constantinus
expeditionem in Galliis habuerunt, constructum
fuerit ab eodem Constantino, devictis Francis. Hanc
opinionem firmiorem esse asserit titulus, non multos
ante annos inventus, in tabula lapidea inter fragmenta
murorum, et ipsa in partes divisa, ita tamen
ut partes ipsae ad invicem conjungi possent,
qui hujusmodi erat: Constantinus, pius Romanorum
imper. Augustus, devictis Francis, castrum Ditensium
in terris eorum fieri jussit. Milites turrim cum interturrio
fecerunt. Haec duodeviginti vota fecerunt.
Et quidem nota est historia, quod Constantinus
Francos et Alemannos magnifice devicerit, et reges
eorum bestiis objecerit. Sed, quia Julii Caesaris res
gestae in Galliis famosiores habentur, inde haec
opinio magis vulgata est, licet nullis fulta scriptorum
monumentis, quod ille hujus quoque castri
conditor exstiterit. Mansit autem idem castellum
pulchritudine et fortitudine praecipuum, usque ad
imperatorem Otthonem primum. Hujus germanus
Bruno Coloniensis Ecclesiae archiepiscopus, a beato
Severino vicesimus quartus, simul cum tanta nobilitate,
morum quoque probitate, et insigni pietate
praeclarus fregit illud, fratris sui jam dicti imperatoris
iram, quae futura erat, non veritus, quae adeo
vehemens fuisse fertur, ut eum ad reaedificandum
compelleret nimis invitum, nisi idem imperator cita
fuisset morte praeventus. Sextus ab illo videlicet,
Brunone beatae memoriae archiepiscopo, sanctus
Heribertus, taliter, ut supra dictum est, Domino
consecravit idem oppidum, imo ruinosi, ut ita dicam,
fragmenta oppidi, construendo in medio ejus
coenobium Deo, in honorem Dominae nostrae sanctae
Mariae perpetuae virginis, totumque ad hoc opus
locum sic emundavit ut nullam saecularium habitationem
in ea relinqueret, dans illis quos inde excedere
jussit, foris habitacula muro extrinsecus
contigua, sicut hodie noverunt, et testantur quam
plurimi et maxime ipsorum posteri tenentes easdem
domos beneficiales, ad hujus Ecclesiae jus dominationemque
respicientes.
CAPUT IX.
Debuerat igitur, juxta sacrae legis edictum, supra
memoratum, sanctum esse Domino totum castelli
hujus spatium, id est nullam pati communium sive
saecularium rerum contaminationem, qualem vidimus
et audivimus in plerisque locis magnum saepius
attulisse offendiculum, sive scandalum fratribus
Deo sacratis, et propositam debentibus religionis
monasticae puritatem. Fere usque ad nostra tempora