PL 170, col. 341

De incendio oppidi Tuitii (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

perseverat, sicut scitis, huic monasterio vestigium
aliquod juris antiqui, ita ut claves hujus castelli
nullo contradicente haberet prior sive praepositus
monasterii et clausae tota nocte non aperirentur
portae usque ad diem hora competenti. Nunc autem
longa praedecessorum nostrorum negligentia, dum
saecularibus sese nimis accommodant, tantam aluit
licentiam, ut illud propheticum dicere nobis conveniat,
praesertim quibus optabilis est et grata religio,
quique bono zelo zelamur pro Domino: Haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae
ad extraneos
[(Thren. V)]
. Castellum quippe occupaverunt,
et non tantum turres et interturria sibi ad
inhabitandum reparaverunt homines, honesti quidem
secundum saeculum, verum etiam subterturria,

quae dicunt cellaria, quasi specus caecos et angulos
pene occultos talibus personis locaverunt, qualium
vita dubia est, conditio ignota, fama obscura, ita ut
gravibus in circuitu nostro personis tale sit de habitaculis
istis judicium, et sic de illis judicent tanquam
de quibusdam officinis immunditiarum, et idcirco
dicerent: Non dubitent juste hoc accidisse incendium,
non solum intus his qui fecerunt, verum
etiam foris illis qui facientibus consenserunt; meque
reclamantem aut litigio depresserunt, aut silentio
destituerunt. Plane etsi aliae fuerunt causae incendii,
dicere non dubitem quin causa ista maxima fuerit,
et judicio Domini actum sit. Videram quippe in
somnis, antequam fieret, et nonnullis vestrum aliquoties
cum admiratione retuleram pavorem hujusmodi.

Aderat atque instabat exspectantibus nobis
quasi dies judicii, cum videremur consistere quasi
in orientali parte monasterii cujusdam versi ad
occidentalem plagam. Interea signa de turri pendentia
fragore horrisono concrepuerunt, et hoc
videbatur quasi adventantis Judicis praenuntium. Et
nullam quidem personam in eodem visu aspeximus,
sed repente ab aquilone per patentes fenestras ignis
horribilis crepitans, et in partes plurimas scintillans,
insiluit, et ante facies nostras disjectus cecidit,
nos tamen, id est me et eos qui simul stare videbantur,
nequaquam attigit, nisi quod in visu illo
immensa erat magnitudo saevi horroris. Sed nunquid
argumentis sive conjecturis egemus, ut sciamus
vel credamus quod non casu, sed judicio corripientis

Domini factum sit istud, praesertim cum
dicat Apostolus: Dum judicamur, autem a Domino
corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur? [(I Cor.
XI.)]
O ergo utinam, vel sic correpti judicio praesenti,
judicio modico et tolerabili, sententiam timeant
atque effugiant futuri universalis judicii hi
qui, sacratum Deo locum invadere praesumentes,
vota beatorum pontificum supradictorum, quantum in
ipsis fuit, perfregerunt, ne dicam irrita fecerunt, quia
videlicet irrita fieri 229 non potest devotio sanctorum,
qui superaedificati super fundamentum apostolorum [(Ephes. II)] ,
nequaquam dignum arbitrati sunt
superaedificare super fundamentum paganorum sed
quorumlibet hominum mortuorum.
CAPUT X.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.