PL 170, col. 345

De incendio oppidi Tuitii (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

spiritualiter debet intelligi, quia videlicet illa munitio
fortissima fuit oratio, et aqua quam duxit per
medium civitatis, illa fuit misericordia, quae taliter
de coelo manavit ut una nocte interficeret angelus
Domini centum octoginta quinque millia virorum de
exercitu Sennacherib [(IV Reg. XIX)] . David quoque
capiendo arcem Sion, et ejiciendo caecos et claudos,
odientes animam David, locum ibi facere intendebat
nomini Domini [(II Reg. V)] , quod et fecit introducendo
illuc arcam foederis Domini, et insistendo
ad aedificandam inibi domum orationis quam per
filium suum Salomonem Deus perfici voluit. Unde
et gratulabundus cecinit: Et repulit tabernaculum
Joseph et tribum Ephraim non elegit, sed elegit tribum
Juda montem Sion quem dilexit [(Psal. LXXVII)]
, et

caetera de quibus sermo copiosior sese offerret, nisi
quia brevitati studendum et fastidium vitandum est.
CAPUT XIII.
Qua tandem voce, qualibus verbis exprimere
potero magnitudinem vexationis, quae, ut supra jam
dixi, hunc intellectum dedit et adauxit auditui?
Vehementer quippe vexatus sum, et, ut hoc breviter
dicam, pene mihi contigit oculum meum dextrum
eruere, et projicere a me, pene accidit dextram
manum meam et pedem abscindere, et projicere a
me. Scandalizabat enim me ita ut pene ab isto recedere
loco deliberassem, dum turrim reaedificare,
domumque firmam exstruere inchoaret tanta loci
importunitate, tanta claustri hujus infelicitate, quantam
nulla unquam anima religiosa tolerare aut

saltem videre posset patienter, si res ad effectum
perducta fuisset. Turris quippe est angularis, id est
in angulo stans, qui duos venientes e diverso parietes
claustri conjungit. Mirum! quod ille meus dexter
oculus, dum ejusmodi opus iniret, non videbat aut
videre nolebat initium fore destructionis idipsum
opus nostrae professioni, quam tamen venerari et promovere
solitus fuerat. Etenim quid aliud sperari poterat?
Spiritualis namque propositi viris aut feminis
silentium solitudinis libertas vel securitas et quaedam
munitio est, et contra strepitus ejusmodi quasi captivitas
est. Hinc est ille titulus psalmi septuagesimi: Psalmus David filiorum Jonadab, et priorum captivorum.
Est enim hic sensus ejusdem tituli secundum

litterale negotium, quia Jonadab sacerdos filiis suis
a vino abstinere, et in tabernaculis habitare praecepit [(Jer. XXXV)] .
Instante autem Babylonica incursione,
propositum excedere compulsi sunt, et de
tabernaculis avulsi civitatem introierunt; unde et
priores captivi recte dicti sunt. Hoc namque modo
dum civitatis obsessae moenibus includuntur, ipsi
prius captivati sunt, quam caeteri homines ejusdem
terrae capta civitate in Babyloniam ducerentur, quae
fuit captivitas eorum. Secundum spiritualem intellectum
nos quoque captivi efficimur, quando ejusmodi
munitionibus, quae juris nostri non sunt, vel qualibus
modum vivendi imponere non possumus, tali, ut jam
dictum est, importunitate concludimur. Sicut ille
Jonadab, quod nomen interpretatur spontaneus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.