PL 170, col. 346
De incendio oppidi Tuitii (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
Domini, filiis suis utique sacerdotibus ipse sacerdos
in tabernaculis habitare praecepit ita Dominus Jesus
Christus sacerdos aeternus spontanea charitate nobis
factus, sacerdotes suos civitatibus et castellis nequaquam
delectari vult, et maxime nos, quorum et
sacerdotium proposito, et propositum ornatur sacerdotio,
id est qui et monachicam vitam profitemur,
et sacri altaris ministerio fungimur. Sed quid opus
est subtilioribus argumentis? Ipse oculus meus scit,
et vos fratres mei, scitis quia sicut pisciculis aqua,
sic nostrae professionis hominibus congruit et optabilis
est mansio quieta. Si quis vestrum forte tunc
aliter sapiebat, is profecto nec dum mentis oculo
totum terreni sensus pulverem absterserat.
CAPUT XIV.
Pene igitur tunc, ut supra dixi, et luscus, et
mancus, et claudus effectus sum propter ejusmodi
scandalum, nisi quia pepercit mihi oculus ille, et
manus illa continuit se, et pes in velocitate operis
cursu, quo coeperat, desiit currere, non tamen absque
offensione, non sine invectione, non absque suae
puritatis turbatione. Nam maluit quidem ratione
vinci de opere cessando, quam usquequaque scandalizare
me perseverantem operando, sed non simul
existimare voluit, quod sic simpliciter scandalizatus
essem, tanquam unus de pusillis, de qualibus Dominus
dicit: Videte ne contemnatis unum de pusillis istis. Dico
enim 231 vobis quia angeli eorum in coelis semper
vident faciem Patris mei, qui in coelis est [(Matth. XVIII)]
.
Quae ergo vel qualia perinde perpessus fuerim, poteram
praesentibus inserere scriptis, nisi quia res macrae sive
exiles non facile conquisitis decorantur verbis, et ut
quidam sapientium sive eloquentium saecularium,
mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui
eas nec disponere nec illustrare possit, nec delectatione
aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter
abutentis et otio et litteris. Hoc interim veraciter
dicere possum, quia non parvo experimento
didici compati illi, cui Spiritus sanctus in psalmo
dicit: In tribulatione invocasti me, et liberavi te,
exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te apud
aquam contradictionis [(Psal. LXXX)]
. Ipse est Joseph,
cujus calamitatis, tam breve quam mirabile, praeconium
praecedens versiculus taliter edixit: Linguam
quam non noverat, audivit [(ibid.)]
. Secundum historiam
recapitulatio est sive parenthesis, id est interpositio.
Non enim quando exivit tribus Joseph de
terra Aegypti, sed quando intravit ipse adolescens
Joseph, et servivit in terra Aegypti, tunc linguam
quam non noverat audivit, et manus ejus in cophino
servierunt, donec divertit Deus ab oneribus dorsum
ejus [(ibid.)]
. Sermo ergo vel sensus integer hic est:
Cum Joseph, id est tribus Joseph, sive omnis Israel,
exiret de terra Aegypti, ubi servierant filii Israel
propter peccatum, quia vendiderant Joseph fratres
sui, ubi primus ipse serviens linguam, quam non
noverat, audivit, propter quod juste retributum est
illis, ut servirent etiam ipsi; cum, inquam, exiret
Joseph, id est Israel referens ossa Joseph de terra