PL 170, col. 347

De incendio oppidi Tuitii (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Aegypti, testimonium hoc posuit in eo Deus adjutor
noster, Deus Jacob: In tribulatione invocasti me et
liberavi te, exaudivi te in abscondito tempestatis, etc.,
usque ad finem psalmi. Quorsum istud? Eo nimirum,
ut ex meipso mihi compertum esse fatear, non
parvam fuisse calamitatis ejus partem hoc ipsum
quod in serviendo, et dorso onera ferendo linguam
quam non noverat audivit, diu tribulatus antequam
assuevisset commercia linguae illorum, quibus famulabatur.
Praeterea cum habitaret in domo domini
sui, qui optime noverat Dominum esse cum eo, et
omnia quae gerebat ab eo dirigi in manus illius, a
quo et praepositus gubernabat sibi creditam domum [(Gen. XXXIX)]
,
nunquid facile vel absque labore invidiam
virtute superabat? Putasne quod nullus nequam

ibi fuerit oculus, qui gravaretur, eo quod inquilinus
imo et servus emptitius tanta domini sui gratia
praeferretur super omnes domesticos ejus, et super
omnem rem familiarem ejus? Vere sapiens quidam
dicit: Qui non est tentatus, quid scit? [(Eccli. XXXIV.)]
Tentatio namque similis eum qui tentatur de similibus
quamvis longe majoribus instruit, et me, fateor, instruxit,
ut melius intelligerem tribulationem, in qua
ille Dominum invocavit, sive absconditum tempestatis,
in quo illum Dominus exaudivit. Denique et
ego, cum per occasionem scandali supradicti solito
majores increvissent mihi fluctus tentationis, tanta in
tribulatione fui, tantam in abscondito, id est in mente,
tempestatem pertuli, ut pene victus deliberarem

deponere pondus curae hujus monasterii, multum
immemorillius virtutis, et indiscretus ad memorandam
constantiam illius victoris cujus nunc melius
memini, quia quantacunque in tribulatione fuisset,
quantamcunque in abscondito tempestatem pertulisset,
non ipse onera dorso abjecit, sed Deus, ait
Scriptura, dorsum ejus ab oneribus divertit. Eo
usque sustinuit laudabiliter, et exspectavit patienter,
donec Deus diverteret. Turbatus erat interior sensus
meus, et idcirco vim discretionis pene amiserat, ut
tanti exempli, sive horum similium memoria foras
excluderetur.
CAPUT XV.
Sed praevenit me pervigili custodia custos Israel

qui non dormit neque dormitat [(Psal. CXX)] , et
corripuit correptione sensibili quidem, sed non effabili,
scilicet nutu quodam, quem dum senseris, non
indiges ab homine doceri quod fortissimus sit, juxta
illud dictum Mosi: Fortissime Deus spirituum universae
carnis [(Num. XVI)]
; et juxta illud Psalmistae: Qui
respicit terram, facit eam tremere [(Psal. CIII)]
. Quam
velociter currit ille nutus ejus! Denique et hoc idem
Psalmista loquitur: Qui emittit eloquium suum terrae,
velociter currit sermo ejus [(Psal. CXLVII)]
. Etenim cum
aliis modis quamplurimis et inenarrabilibus currat
sermo ejus, isto quoque modo velociter currit, dum
quempiam nutu sensibili percellit, ita ut inenarrabiliter
homo totus interior simul et exterior intremiscat,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.