PL 170, col. 350

De incendio oppidi Tuitii (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

vivere. Lingua quidem satisfecit irae non injustae,
sed mens non omnino privata est dilectione, quin
intus adhuc viveret saltem uti solet inter obrutos
cineres scintilla igniculi tenuiter ardoris sui vim
aliquantulam retinere. Fuerit ergo ira illa mihi
quasi festuca in oculo [(Luc. VI)] . Nunquid vero raro
contigit aut nobistantum, vel similibus nostri accidit
perpeti irruentem in oculum festucam ejusmodi,
quam quispiam etiam malevolus reprehendere possit,
trabem non considerans, quae in oculo ipsius est [(ibid.)] ,
propter hoc ipsum, quia malevolus vel invidus
est? Imo vero persaepe contingit ut gravius offendantur
hi qui suaviorem habent dilectionem Dei,
et per exacerbationem longe diversi fiant vel appareant
a semetipsis, propter quod et inspector tenerrimi

cordis eorum Dominus dicit eis: Qui tangit
vos, tangit pupillam oculi mei [(Zach. II)]
. Exempli
gratia: Nonne Moses, sicut dicit Scriptura, mitissimus
erat omnium hominum, qui morabantur in terra? [(Num. XII.)]
Attamen exacerbari potuit, et oculus
ejus turbatus est a furore propter duritiam cervicis
subditi sibi populi, quod optime sentiens Psalmista
dicit: Et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt
spiritum ejus, et distinxit in labiis suis [(Psal. CV)]
.
Quomodo inquis? Distinxit in labiis suis? [(ibid.)]
Videlicet loquendo alio modo quam solitus
esset. Dixit enim: Audite, rebelles et increduli. Num
poterimus vobis aquam de hac petra ejicere? [(Num. XX.)]
Non ergo nos infimi dum interdum turbamur, et nimio
zelo accensi modum in verbis excedere videmur,

non statim judicandi sumus propter festucam, velut
illi, qui in oculo magnam gerunt trabem odii, quia
forsitan non totum quod imprecamur evenire optamus,
hoc solum intendentes, ut qualemcunque per
occasionem liberemur ab importunis hominibus salva
illorum vita vel anima, quamvis aliter imprecari videamur.
CAPUT XVIII.
Quid multa? Tandem post diutinam vexationem
illud consilium animo incendit, quod unus amicorum
beati Job dixit: recte quidem si personam prudenter
considerasset cui dixit: Voca ergo, inquit, si est qui
respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere [(Job V)]
.
Mortua est enim uxor illius, cujus opus vel aedificium

maxime nos contristabat, et per hanc, ut reor, occasionem
mitius coepit agere, quatenus mecum ejusmodi
placitum iniret, ut domum quam aedificare
coeperat subter turrim quam ut suam reaedificaverat,
nobis cederet, partim pro anima sua, partim accepta
pecunia. Nam domus illa distribuendae eleemosynae
videbatur accommoda, utpote secus introitum portae
castelli sita: Cogitavi ergo tandiu vexatus, ut ad
aliquem sanctorum me converterem, videlicet construendo
in honore illius oratorium super portam
eamdem, ita ut contiguam haberet praedictam domum
hospitalem. Converti autem me ad beatum Laurentium,
nimirum aliquem sanctorum, et ad hanc partem
speciali gratia satis idoneum secundum finem suum.
Finis enim ejus hic fuit, quod sanctorum pauperum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.