PL 170, col. 560

De laesione virginitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

puellam nihil debere pati, quae corrupta est per
vim. Sic enim scriptum est in libro Deuteronomii: Si in agro repererit vir puellam quae desponsata est,
et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur
solus, puella nihil patietur, nec est rea mortis quoniam
sicut latro consurgit contra fratrem suum, et
occidit animam ejus, ita et puella perpessa est. Sola
erat in agro, clamavit et nullus adfuit qui liberaret
eam
[(Deut. XXII)]
. Virgo quoque fidelis in sua passione
et Christi confessione dicit. Nunquam inquinatur
corpus nisi de consensu mentis. Nam si invitam
me feceris violari, castitas mihi duplicabitur
ad caronam. Nam sic patitur violatorem castitas,
sicut serpentem, sicut latronem, sicut barbarum.
Igitur saltem de ejusmodi, id est de illa quae vim

passa est et corrupta, concedendum est quod coronari
possit, et ideo liceat illam sicut incorruptam
consecrari, licet beatus Hieronymus nullam exceptionem,
vel determinationem fecerit de modo superiori,
id est de lapsu secreto, qui nullum Ecclesiae
Dei scandalum fecit, et quo persona non est facta
infamis, sapientes viderint. Mihi videtur inaequalitas
esse misericordiae, ut non ita inferiori femineo sexui
sicut fortiori, id est virili condescendatur, in eo
videlicet ut clericus secreto lapsus ex concessione
canonum etiam ad sacerdotium suscipiatur, et
puella secreto lapsa ad consecrationem suo proposito
usitatam non admittatur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.