PL 170, col. 578

Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

absque habitatore, et domus sine homine, et terra derelinquetur
deserta, et longe faciet Dominus homines [(ibid.)]
.
Quod idem est ac si diceret: Et qui reliqui
fuerint ex Judaeis captivi ducentur in omnes gentes.
Haec duo mala evenerunt ibi scilicet caecitas cordis,
et dispersio captivitatis. Quae loco praescripto continuat
concessio prophetica, dicendo: Obscurentur
oculi eorum, ne videant et dorsum eorum 339 semper incurva
[(Psal. LXVIII)]
, et utrumque Evangelio
Christi bonum est. Si enim videres, id est in Christum
credidisses, Baptismum et circumcisionem
commiscuisses, sicut facere volentes pauci illi, qui
ex populo tuo conversi, et sanati, id est baptizati
sunt in initio Christianitatis, seditiones Evangelii
praedicatoribus excitaverunt, sedensque in

civitatibus tuis dorso erecto, si non esses incurvatus,
pro arbitrio tuo velles praedicari, et nonnisi circumcisum
gentilem patereris admitti: atque hoc
pacto nec mihi, nec tibi Christus esset, nec mihi
nec tibi Evangelium prodesset.
JUD. Malis meis insultas, non recogitans quia scriptum
est: Cum converterit Dominus captivitatem
plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel [(Psal.
XIII)]
.
CHRIST. Non insulto, sed tanquam frater fratri
voces veritatis ingero, bonum tibi retribuens pro
malo, quia tu salutem meam odisti, ego autem salutem
tuam desidero. Nosti illam parabolam Domini
mei? Homo quidam habuit filios duos, et dixit adolescentior
ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiae

quae me contingit [(Luc. XV)]
, etc. Ego et tu
sumus illi duo filii; etenim unus Deus nos creavit,
unus Adam nos ambos genuit. Ecce tu foris stas prae
ira et indignatione, quia Pater meus salvum me recepit,
et non vis introire pariterque epulari. Ego
autem egredior ad te, et rogo ut ingrediaris, ostendens
tibi stolam primam, quam Pater in lavacro
mihi dedit cum annulo fidei, et calceamentis scientiae
veritatis. Accipe mecum hunc annulum, admitte
fidelem sermonem istum, quem, quoniam de fide est,
annulum nuncupare placuit; et stola ista induere,
et calceamentis istis mecum calceare.
LIBER SECUNDUS.

homini foedere insolubili; illi, videlicet, Noe arcum
suum in nubibus coeli, ut viso hoc signo recordaretur
foederis sui, ut non sint ultra aquae diluvii;
huic autem, scilicet Abrahae, signum circumcisionis,
ut recordaretur promissi sui; scilicet seminis quod
daturum se illi promisit, et cum juramento repromisit.
Tertium fidei signum, quam videlicet fidem,
ut jam dictum est, in Maria virgine invenit, credente
parituram se sine viro Christum Filium Dei, et in
omni Ecclesia, quae illam Virginem peperisse fideliter
credit; tertium, inquam, fidei signum, signaculum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.