PL 170, col. 579

Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

est ejusdem crucis Christi Filii Dei cum sacramento
baptismi, ut videat, et recordetur foederis sui,
et non percutiat nos in die judicii, sicut quondam
in Aegypto: Videbo, inquit, sanguinem, et pertransibo
vos, nec erit in vobis plaga disperdens, quando percussero
terram Aegypti [(Exod. XII)]
. De hac fide si praecedenti
libello non satisfactum est tibi, objice quidquid
contra sentis.
JUDAEUS. Tu in unam tantummodo partem aspicis,
et si tractas de fide Abrahae, ut obliviscaris Moysi
legis, legis Dei. Non recogitas signa, et mirabilia
quae fecit Deus in terra Aegypti, ut daret nobis legem
in monte Sinai quinquagesimo die egressionis
de terra Aegypti, cum tantis indiciis praesentiae ipsius
Dei; audiebantur enim tonitrua, et micabant fulgura;

cunctus que populus audiebat voces, et sonitum buccinae,
videbant lampades, montemque fumantem [(Exod. XX)] .
Nullam fecisti mentionem illius foederis,
quod tunc nobiscum pepigit, quemadmodum ibidem
Scriptura dicit: Tulitque Moyses dimidiam partem
sanguinis, et misit in crateres: partem autem residuam
fudit super altare. Assumensque volumen foederis, legit
audiente populo, sumptumque sanguinem respersit in
populum, et ait: Hic est sanguis foederis, quod pepigit
Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his [(Exod.
XXIV)]
. Nunc ergo dic mihi: Si per fidem justificatus
est Abraham justificatione sufficienti, si foedus illud,
quod cum eo Deus pepigit propter fidem, satis justitiam
ejus confirmavit. Quid deinceps opus erat
justificatione legis, aspersione sanguinis foederis,

sive foedere sanguinis holocausti, omnique ritu caeremoniarum
vel sacrificiorum, quem tradidit nobis
pro emundatione cujusque delicti? Quorsum totus
ille cultus tabernaculi foederis?
CHRIST. Interrogabo te unum sermonem, 340 quem
si dixeris mihi, dicam tibi quorsum illa omnia, propter
quid lex data fuerit; Abraham, pater nostrae fidei quam
ob causam ingressus est ad ancillam Sarae Aegyptiam
Agar, post annos decem quam habitare coeperat
in terra Chanaan, postquam pepigerat Dominus cum
eo foedus, postquam Scriptura dixerat: Credidit Abraham
Deo, et reputatum est ei ad justitiam? [(Gen. XV)]
.
JUD. Quia Sarai Uxor Abraham non genuerat liberos,
ait Scriptura, sed habens ancillam Aegyptiam,

nomine Agar, dixit marito suo: Ecce conclusit me
Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam si
forte ex illa suscipiam filios [(Gen. XVI)]
. Acquievit ille
deprecanti, et ingressus ad ancillam genuit ex ea
Ismahel (ibid).
CHRIST. Ut dixisti, ita est; simul autem meminisse
debes quae Deus per prophetam dixit. Et ego visiones
multiplicavi, et in manu prophetarum assimitatus
sum [(Ose. XII)]
.
JUD. Memini et in quo haec dicta sunt propheta, et
ipse et Osee.
CHRIST. Et ille pater Abraham propheta et prophetarum
primus fuit. Ipse namque primus illorum
est, ad quos factus est sermo Domini sicut scriptum
est: Mihi autem, inquit, non dedisti semen, et ecce

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.