PL 170, col. 581
Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
mitte quem missurus es? [(Exod. IV.)]
Ergo fides
sterilis, caro autem jam fecunda, in servitutem non
Dei, sed hominum Aegyptiorum generabat, imo et
diis Aegypti serviebat: quod et per prophetas, maximeque
per Ezechielem Deus ipse commemorat.
Ergo fides patrum, qui quamvis mundo mortui essent,
Deo nihilominus vivebant et vivunt, Deo quidem
conjuncta erat; sed non pariebat secundum similitudinem
Sarae, quae cum esset uxor legitima, uxor
libera, sterilis erat et non pariebat. Merebatur autem
ipsa fides, et exigebat ab ipso Deo, ut saltem
lex interveniret, quem, ad cultum Dei multitudinem
illam astringendo, filios in servitium fidei pareret,
secundum similitudinem hanc: Ecce, inquit Sara, conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam
meam, si saltem ex ea suscipiam filios:
Acquievit
Abraham deprecanti, et ingressus ad ancillam
genuit Ismahel. Acquievit Deus Pater excelsus
fidei patrum secretas aures ejus interpellani, et admittens
legem caeremoniarum genuit ex ea populum,
non tam libertati quam servituti idoneum, id est
non tam in dilectione quam in timore colentem et
cognoscentem Deum Patrem, vel Creatorem suum.
Hoc enim scire te volo quia Deus legem illam non
jussit, sed admisit; non voluit, sed permisit.
JUD. Quid est quod dicis? Noluit Deus legem?
Non jussit Deus legem? Non scripsit tabulas digito
suo, et dixit Moysi: Haec sunt praecepta mea, haec
sunt judicia mea, sic et sic praecipies filiis Israel,
sic et sic facies holocaustum, et pro peccato?
CHRIST. Oportet te sic Moysem audire et intelligere,
ut psalmos quoque et prophetas audias pariter
et intelligas. In psalmo quoque Deus ipse loquitur: Non in sacrificiis tuis arguam te,
et caetera usque nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem
hircorum potabo? immola Deo sacrificium laudis
[(Psal.
XLIX)]
, et in Isaia: Quo mihi multitudidem victimarum
vestrarum, dicit Dominus? Plenus sum; holocaustum
arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum
et agnorum et hircorum nolui: Cum veniretis ante
conspectum meam, quis quaesivit haec de manibus vestris
ut ambularetis in atriis meis: Ne afferatis ultra
sacrificium frustra. Incensum abominatio est mihi;
Neomeniam, et Sabbatum, et festivitates alias non
feram. Iniqui sunt coetus vestri, Kalendas vestras, et
solemnitates vestras odivit anima mea [(Isa. I)]
.
JUD. Propter Jeroboam illa dicta sunt, propter vitulos
quos fecit Jeroboam, quos colebat Israel: Ideo
holocausta arietum, et adipem pinguium, etc., se nolle
dixit, quia sacrificabant vitulis.
CHRIST. Vituli non in Juda colebantur, non 341
in Jerusalem vitulis illis, sed in Samaria, id
est in decem tribubus sacrificabatur. Ista autem
prophetica lectio sic intitulatur. Visio Isaiae prophetae
filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem (ibid).
Ergo non propter vitulos illos de praesenti
loquebatur super Samariam, sed propter sanguinem
justum de futuro prophetabat super Judaeos et Jerusalem;
quippe qui cum dixisset ea quae jam praelibata