PL 170, col. 582

Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

sunt usque ad id, et cum multiplicaveritis
orationem, non exaudiam, statim causam istam subjungit: Manus enim vestrae sanguine plenae sunt
[(ibid.)]
.
Ante sanguinem Christi, nolebat, licet permitteret
ea, neque postulabat sicut et in psalmo
scriptum est: Holocaustum et pro peccato non postulasti [(Psal. XXXIX)]
.
Extunc autem non solum non
vult aut non postulat, verum etiam odivit, inquit, anima mea, facta sunt mihi molesta
[(ibid.)]
. Quod
nunquam voluerit, aut quaesierit, sive postulaverit,
magnum adhuc et evidens in Jeremia testimonium
hoc est: Haec dicit Dominus exercituum, Deus
Israel: Holocaustomata vestra ad dite victimis vestris
et comedite carnes, quia non sum cum patribus
vestris locutus, et non praecepi eis in die, qua

eduxi eos de terra Aegypti de verbo holocaustomatum
et victimarum, sed hoc verbum praecepi eis dicens.
Audite vocem meam; et ero vobis Deus et vos eritis
mihi populus; et ambulate in omni via, quam mandavi,
ut bene sit vobis [(Jer. VII)]
JUD. Quam facis distantiam inter verbum holocaustomatum,
et victimarum, et vocem sive verbum
quod nobis Deus praecepit, aut certe viam quam
mandavit ut ambularemus in ea, ut bene esset
nobis?
CHRIST. Non ego facio, sed factam invenio magnam
secundum verba praescripta distantiam inde
commonitus respexi diligentius ad ipsam legis scripturam,
et inveni ipsam, in quo tibi quoque demonstrare
possim sententiam. Vocem Domini, sive

viam, quam praecepit, quam mandavit, ecce habes
in Exodo ante reatum vituli conflatilis, quem fecerunt
et adoraverunt. Non, inquit, habebis deos
alienos coram me, etc. usque omnia quae dixi vobis
custodite? et per nomen externorum deorum non
jurabitis, neque audietur ex ore vestro [(Exod. XX;--
XXIII)]
. Haec sunt praecepta et judicia, quae faciens
homo vivet in eis, ait ipse Dominus. Porro post
haec, cum moram faceret Moyses in monte cum Domino,
loquens Dominus ad Moysem, durissimum
posuit super eos jugum legis caeremoniarum propter
reatum, ut jam dictum est, vituli quem fecerunt.
Hinc ipse Dominus per Ezechielem loquitur: Ejeci
ergo eos de terra Aegypti, et eduxi in desertum, et
dedi eis praecepta mea; et judicia mea ostendi eis,

quae faciat homo, et vivat in eis [(Ezech. XX)]
. Et subinde: Iterum levavi manum meam in eos in solitudine
ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem eos
in terras, eo quod judicia mea non fecissent, et praecepta
mea reprobassent, et Sabbata mea violassent,
et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum.
Ergo et ego dedi eis praecepta non bona, et judicia in
quibus non vivent, et pollui eos in muneribus suis,
cum offerrent omne quod aperit vulvam, propter delicta
sua
[(ibid.)]
. Considera praecepta quae prius dederat,
et judicia quia valde bona sunt, quorum
summa est: Quod tibi non vis fieri, alii me feceris [(Tob. IV)]
,
sive quaecunque vultis ut faciant, vobis
homines, et vos eadem facite illis [(Matth. VII)]
:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.