PL 170, col. 583
Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
et praecepta quae deinde dedit, quia non quidem
mala, verumtamen non bona fuerunt; quia neque
portari potuerunt, neque vitam hominis in semetipsis
habuerunt. Quomodo enim viveret homo in
sanguine, vel pro sanguine brutorum pecorum, pro
observatione mundorum sive immundorum animalium,
leprae et non leprae hominis, vestium atque domorum,
caeterorumque talium, quae maxime in Levitico
scripta sunt?
JUD. Ante illum, quem dicis, reatum vituli, holocausta
et victimas pacificas obtulit ipse Moyses.
Sic enim ibidem scriptum est: Scripsit autem Moyses
universos sermones Domini, et mane consurgens aedificavit
altare ad radices montis, et duodecim titulos
per duodecim tribus Israel, misitque juvenes de filiis
Israel, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque
victimas pacificas Domino, vitulos duodecim [(Exod.
XXIV)]
.
CHRIST. Et si legisti, quia sic factm est; nunquid
legisti quia a Deo illi jussum est? Poteras mihi
objicere et illud, quia et Noe longe ante Moysem
arca egressus aedificavit altare Domino, et tollens de
cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta
super altare, adoratusque est Dominus odorem
suavitatis [(Gen. X)]
. Quod si mihi objecisses,
addidissem ego aliud, quia Melchisedech, rex Salem,
qui non improbabiliter existimatur Sem filius ejusdem
fuisse Noe, reverso Abraham a caede Chodorlahomor
et regum qui cum eo erant, occurrens obtulit
panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,
benedixitque ei [(Gen. XIV)]
. Ecce alterum longe
ante Moysem sacrificium; et neutrum jussum,
utrumque voluntarium. Ego non ignoro, quod istorum
magis Altissimo placuerit, nec tibi ignorare
licet dicente Scriptura in quemdam quem tu ignorare
velles: Juravit Dominus et non poenitebit eum;
tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech [(Psal. CIX)]
.
Sed de isto alias opportunius,
nunc dicere praestat, cur prius sacrificium carnis et
sanguinis bruti Deus admiserit, et ritum ejus ipse
praeceptor ordinaverit. Nimirum quia populus carnalis
ab ejusmodi sacrificiis non posset avelli, et si
Deo in hujusmodi sacrificare permissus non fuisset,
simulacris illa pronius obtulisset. Ecce experimentum
aderat, quia formato vitulo surgentes mane
obtulerunt holocausta et hostias pacificas et sedit populus
manducare, et bibere; et surrexerunt ludere [(Exod. XXXII)]
.
Igitur quia et fides patrum, ut jam
supradictum est, interveniebat, et pro tempore
necessarium erat ut succrescens multitudo filiorum
carnis astringeretur ad cultum Dei per severitatem
legis: acquievit Deus, et legem Dei ritumque sacrificiorum
sic praecepto suo ordinavit, ut in illis
non necessariis umbra vel figura esset necessariae
rei et veritatis.
JUD. De figuris vel umbris mecum agere noli;
sed de ipsis Scripturae vocibus et sensibus manifestis
simpliciter et plano atque intelligibili modo locutionis.
Quid enim mihi de his quae ipsa Scriptura