PL 170, col. 584
Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
non tradidit, neque ut quaererem demandavit?
CHRIST. Nonne tibi supra dixi, et notum habere
debes illud propheticum: Et ego visiones multiplicavi,
et in manu prophetarum assimilatus sum [(Ose. XII)] .
Nonne et ad ipsum Moysem prophetam
maximum, post quem, ait Scriptura, non surrexit
propheta in Israel sicut ille quem nosset Dominus
facie ad faciem [(Deut. XXXIV)]
, idem Dominus dixit,
cum fieri juberet tabernaculum: Inspice et fac secundum
exemplar, quod tibi in monte monstratum
est? [(Exod. XXV)]
. Quid vel quale exemplar ille demonstratum
putas?
JUD. Quid putem, nisi quod Scriptura ipsa dicit,
quia fecerat tabernaculum Deus, et Moysi demonstravit
ut faceret simile illi
CHRIST. Si ita fuisset, nonne facilius erat illud
ipsum dare Moysi, sicut tabulas dedit, quam 342
aliud facere tanto labore, tantisque impensis?
sed erat profecto spirituale et coeleste sanctuarium
in proposito Dei, revelandum in plenitudine temporis
cujus, quia nondum tempus erat, imaginem
praeire voluit in illis sanctis manufactis. Itaque
factum est secundum similitudinem suprascriptam
liberae et ancillae, ut deprecatu liberae, quia sterilis
erat, ad ancillam vir liberae legitimus ingrederetur,
id est pro merito fidei patrum, quoniam ipsa fides
in paucissimis fructificabat, legem admitteret Deus,
et sic saltem ex ancilla susciperet filios libera qui
salvarentur.
JUD. Quid opus erat ut secundum sententiam
tuam fides sterilis esset, et propter sterilitatem lex
subintroiret? Non poterat Deus facere, ut fides jam
tunc pareret, quo facto legislatione secundum te
opus non esset?
CHRIST. Hoccine interrogas, quare jam non veniret
semen illud quod Abrahae promissum fuerat,
in quo per fidem benedicerentur omnes gentes? Ego
tibi dico: Idcirco non jam tunc venire debebat,
quia Deus iratus erat. Sic enim habes, quia cum
semen illud suspirans Moyses dixisset: Obsecro,
Domine, mitte quem missurus es [(Exod. IV)]
, protinus
subjunctum est: Iratus Dominus in Moysem ait:
Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit [(ibid.)]
,
etc. Est enim hic sensus: Quia Dominus
iratus erat, idcirco super eo quod obsecrabat
Moyses, nihil respondit, sed alia quae coeperat
prosecutus est.
JUD. Quam ob causam tunc Deus iratus erat?
CHRIST. Nimirum propter peccata domus, sive
ejusdem generis Abrahae, cui Deus saepe dictam
benedictionem promiserat, scilicet propter sacrilegium
filiorum Jacob, qui vendiderunt fratrem suum
Joseph.
JUD. Nunquid Moyses illum vendiderat? Quomodo
ergo propter causam illam diceret iratus Dominus
in Moysem?
CHRIST. Idcirco sic de semetipso dixit Moyses: Iratus Dominus in Moysem,
quia fere solus ipse
scienter habebat illius exspectationis promissionem.