PL 170, col. 865

Vita Chounradi (Udascalcus Augustanus S. Ulrici), J. P. Migne

Domino Calisto papae sanctissimo, Udalrikus
Constantiensis ecclesiae famulus, cum universo dominici
gregis sibi commisso ovili, debita obedientiae
et servitutis vota cum orationis instantia. Divini
clementiam respectus, sub vestrae paternitatis
gubernaculo dies nostros multis consolantem bonis
propensiori gratiarum actione magnificamus, cum
de tranquillo rerum statu et nova sanctorum claritate,
qua diversae illustrantur ecclesiae, gaudeamus.
Sicut enim splendor veri solis plures mundi partes
electorum suorum meritis quasi totidem radiis
penetravit, ita ad nostrum quoque vergens occidentem,
per felicis memoriae Chunradi Constantiensis episcopi
miraculorum insignia non impari luce totam
nostris temporibus Alamanniam perfudit. Pro cujus

gloria, ut moris est ecclesiarum, canonizanda cum
sedis apostolicae praesentiam crebris jam dudum interpellassem
litteris, hoc inmutabilis sententiae responsum
accepi, vitam ejus in concilio recitandam

I.
Igitur beatus Chunradus, nobili Alamannorum
stirpe exortus, in paradyso ut germen erumpens
uberius florem, illustrem natalium exornat propaginem.
Quem enim clarum altior carnis edidit

nativitas, hunc clariorem atque excellentiorem
spiritus reddidit generositas, ita ut in hanc ab
ipsis tenerioribus annis totus transfertur. Gratia
quippe superna virtutum iniciis primordia ejus comitabatur,
et quantus esse futurus, jam pro aetatis
modulo non mediocriter in eo informabatur. Denique
traditur a parentibus Constantiensis ecclesiae
fratribus litterarum scientia imbuendus; in quorum
contubernium illius sorte, cujus est assumptio nostra,
receptus, ad excubias tabernaculi quod fixit Deus
ministerium initiatur leviticus. Nec defuit unctio
spiritus alumni sui praecordiis, quae frustrari non
sinebat laborem hominis extrinsecus docentis, dum
quaelibet liberalis disciplina docibilis Dei ardentius

reconderet semina, multiplici quandoque fructu
proferenda.
2.
His studiis lubrico aetatis illius gradu transcurso,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.