PL 170, col. 869
Vita Chounradi (Udascalcus Augustanus S. Ulrici), J. P. Migne
oculis, praesentibus prospicit atque futuris, nec
est studium aecclesiasticae traditionis aut religionis,
unde fervente in Deo animum enormitas exterreat
laboris.
7.
Pericula maris tertio temptat, ut totiens Hierusalem
etsi terrestrem videat; non pro nichilo
ducens, si terram repromissionis aspectu intuetur
carnis, ubi patriarcharum figuris et prophetarum
trascensis oraculis, ipsum Deum hominem, quem
praecinebant septem humanitatis assumptae reserantem
signacula, fidei contempletur oculis.
8.
Supramemorati patris Udalrici, ut Davit Samuelis,
perfruitur amicitia, exercitatur visitacionis
mutuae frequentia. Nec incongrue; in ipso enim
spiritu antistes hic per episcopum eligitur, in
quo illic rex per prophetam ungitur. Est autem
in territorio Constantiensi castrum ex situs proprietate
Loyfen denominatum; in quo dum
simul commorantes, die quadam maximum Reni
velut in abyssum inibi proruentis indeque visu
terribili ebullientis mirarentur impletum, duas
vident volucres circa rupes e medio fluminis incessanti
volatu gyrantes. Quae et crebrius, ingruente
rotatus defectu, unda torrenti jam jamque praecipitari
incipiebant, rursumque emergentes, miserabile
spectaculum intuentibus praebebant. Nec diu re
insoluta obtutus sanctorum frustrantur, qui, in
avium specie animas nondum plene purgatas illo
tormenti genere cruciari, per spiritum docentur.
Festinatur ergo ad celeberrima mensae coelestis
praesidia; et prior ut hospes accedere cogitur Udalricus,
hostiam vitae immolaturus. Qua divinitus
suscepta, nonnisi una comparet avicula; altera
per dominum domus salutis offertur victima,
et altera simili translationis modo liberatur
anima.
9.
Praeterea spiritum prophetiae beatissimo
Chunrado non defuisse, ex his quae sequuntur possumus
colligere. Causa extitit, pro qua terminanda
domum, in qua morabatur, cum paucis consilium
habiturus egreditur. Super cujus sedile in medio
relictum dum optimae indolis Gebehardus, tercius
post eum episcopus, non serii gratia consedisset,
reppertus in eo, talia a superveniente patre non sine
rubore verba audivit: Praemature, inquit, Gebeharde,
sedem meam arripuisti; ante tempus locum pontificis
invasisti. Michi suecedet, qui prior te in
hac kathedra sedebit. Quod quam verum fuerit, exitus