PL 170, col. 870
Vita Chounradi (Udascalcus Augustanus S. Ulrici), J. P. Migne
rerum probavit. Viro namque Dei de praesentibus
beato Chunrado sublato, Gamenoldus
quidam vacante excipitur solio. Hoc item ante lustri
expletionem defuncto, dictum Gebehardum Constantia
promeruit pastorem, sanctitatis revera et morum
praedecessoris sui Chunradi in omnibus heredem.
10.
De cujus virtutibus retexere aliqua, epistolaris
minime permittit angustia, maxime cum
tantae credantur, quam ad laudem ipsius materia
brevitatis impatiens esse videatur. Tandem ad transitum
patris Conradi calamo festinanti, de multis,
quae ad honorem Dei in sui pontificis dici poterant
factis, unum ponatur, quod tam imitatione quam
admiratione relatu non indignum censeatur. Paschalis
siquidem laetitiae dies advenit, in qua vir
iste Agnum, cujus sanguine tum intentionis nostrae
superliminare, tum postes corporis purgantur et
animae, inter missarum artiorem Deo patri obtulit.
Accepto ergo corporis dominici sacramento,
venitur ad sanguinis ejusdem participationem. Calix
ex more disco operitur; aranea vitae liquori illapsa
cernitur. Animal mortis exitium homini exteriori
minatur, sed interim poculo immortali animatur.
Quod fecit minister coelestis convivii? Summa accinctus
fide, nihil in hac re mortale, nihil ducit exitiale;
avidius consumit et quod sacramenti et quod
exterminii fuit, non immemor antiqui serpentis
venenum antidoto passionis dominicae evacuatum.
Cerneres ministerii hujus cooperatores pallescere,
imminens antistiti, ut suspicantur, necis periculum
circumstantibus innuere. Ab omnibus in commune
tristatur ac timetur, dies gaudii in moerorem vertitur.
Tamen peracta communionis distributione,
ultra omnium spem ad mensam, artus jejuniis attenuatos
refecturus, accedit, sed non gustando cibum
aliquandiu sedit. Percontatur secretius quid esset
acturus. Expecto, idquit, hospitem in proximo venientem.
Et reclinato super mensam capite, exitium
araneae aperto praebet ore, quae nec mori in homine
Dei, nec mortem potuit inferre. Tum quanta convivarum
exultatio, quanta de viri constantia suboritur
admiratio, lector potius animo concipiat, quam experimendum
verbis exigat.
11.
Ceterum plenus dierum beatus Chunradus
cursum consummavit. fidem servavit, in reliquo
repositam sibi coronam, justiciae a Domino accepturus,
justo judice. Transiit autem de hujus exilii
tenebris 6. Kal. Decembris, anno dominicae incarnacionis