PL 170, col. 871
Vita Chounradi (Udascalcus Augustanus S. Ulrici), J. P. Migne
nongentesimo septuagesimo sexto, episcopatus
vero sui quadragesimo secundo, mundi videlicet
heremo vastissima virtutum progressibus tamquam
sub hoc castrorum numero feliciter transcursa.
Spiritu itaque ad coelestem patriam assumpto,
sanctum corpus ejus cum omni reverentia
sepultum est ante ecclesiam sancti Mauricii martiris,
quam ipse construxit et in qua sepulchrum Domini,
sicut jam ante diximus, miro opere decoravit.
12.
Beati pontificis Chunradi miraculorum insignia,
quae in hac quoque vita fuisse credimus innumera,
ex scriptorum incuria temporibus nostris
pauca sunt cognita; ac per hoc, quae minus probabili
didicimus attestatione, posteris stilo omisimus
commendare; praesertim cum antiquis merita
ejus non indigeant testimoniis, quae nova
semper ad sepulchrum illius gratia tocius declarantur
sanitatis.
13.
Ut enim quaedam ex his dicamus, duos a nativitate
caecos ibidem diversis temporibus illuminatos
vidimus; et veritatis promissa sunt impleta: Qui,
inquit, in me credit, opera quae ego facio et ipse
faciet [(Job. XIV, 12)]
. Christus enim caeco a nativitate
visum reddidit; quod Pharisei calumpniantes, sub
Moyse facere nequeunt, Chunradus vero per
Jhesum. 119 potest et poterit.
14.
Fertur, quendam utriusque pedis officio
quatuor annis privatum, sex mensibus circa viri
hujus memoriam baculorum sustentaculis gyrasse,
crebrisque precibus pro adipiscenda sanitate noctes
diesque continuasse. Ibi cum die quadam
ligneis innitens gressibus solitae orationi instaret
attentius, subita caligine hebet visus, obrigescunt
manus, vires amittuntur, baculis elapsis homo labitur.
Circumstantes accurrunt, eripere lapsum
gestiunt, et absque voce et motu durantem mortuum
credunt. Exequias tamen facturi, cadaver
levant; et ecce oculos sensim aperire seminecem
aspiciunt, extendere crura usque huc curva laetiores
cernunt. Totus ergo in momento restitutus homo et
Deo laudem et mortalibus adauxit fidem.
15.
Quamquam autem signa non fidelibus sed
infidelibus tribuantur, nonnumquam credentes,
ut in fide crescant, ut in spe aeternitatis et fervore
caritatis proficiant, gratia quoque sanitatum provocantur.
Puer quidam longa corporis molestia debilis
effectus, extra hominis incessum manibus reptabat
et pedibus. Hic fama beneficiorum beati viri
attactus, patri suo, quatinus Constantiam deferretur,
supplicavit innixius. Qui filii congaudens
fidei, annuit peticioni. Navicula ergo ad optatum