PL 171, col. 1473

Epistolae (Marbodus Redonensis), J. P. Migne

neque bonus melius, neque malus pejus implere
potest; nam quaecunque sit persona exterior,
Spiritus sanctus operatur interius. » Item ex Registro
Nicolai papae in epistola ad Bulgaros: « Consulendo
decernitis utrum presbyterum habentem uxorem
sustentare debeatis et honorare, an a vobis projicere. »
In quo respondemus: Quoniam, licet ipsi
valde reprehensibiles sint, vos tamen Dominum
convenit imitari, « qui solem suum, ut testatur
Evangelium, oriri facit super bonos et malos, et
pluit super justos et injustos [(Matth. V, 45)] . » Projicere
a vobis ideo non debetis, 1396 quoniam nec
Judam Dominus, cum esset mendax discipulus, de
numero discipulorum dejecit. Verum de presbyteris
vobis nec judicandum est, nec de vita ipsorum quidpiam

investigandum; sed episcoporum judicio quidquid
illud est per omnia reservandum. Idem in eodem:
« Sciscitantibus vobis si a sacerdote, qui sive
in adulterio deprehensus est, sive de hoc sola fama
respersus, debeatis communionem suscipere; » respondemus:
Non potest aliquis, quantumcunque
pollutus sit, sacramenta divina polluere, quae purgatoria
cunctarum remedia contagionum existunt;
[sicut] nec potest solis radius, per cloacas transiens
et latrinas, aliquid contagionis exinde attrahere.
Proinde qualiscunque sacerdos sit, quae sancta sunt
coinquinare non potest. Idcirco ab eis, quousque
episcoporum judicio reprobentur, communio percipienda
est, quoniam mali bona ministrando, seipsos

tantummodo laedunt; et cerea fax accensa sibi quidem
detrimentum praestat, aliis vero lumen in tenebris
administrat. Augustinus, epistola ad Vincentium:
« Non propter malos boni deserendi, sed
propter bonos mali tolerandi sunt, sicut toleraverunt
prophetae eos contra quos tanta dicebant; nec
tamen communionem sacramentorum illius populi
relinquebant, sicut ipse Dominus nocentem Judam
usque ad condignum exitum toleravit. » Idem in
libro De verbis Domini: « Quam multa et quam vehementer
Jeremias increpavit in peccatores et sceleratos
populi sui! Inter eos tamen erat, unum cum
illis templum intrabat, eadem sacramenta celebrabat,
in ea sceleratorum hominum congregatione
vivebat; sed clamando exibat inde; hoc est exire

inde, hoc est immundum non tangere, corde non
consentire, et ore non parcere. » Sunt et alia multa
sanctae auctoritatis loca ad hoc ipsum pertinentia,
quae possem subnectere; sed si cui haec non sufficiunt,
nec plura sufficerent. Valete, fratres dilectissimi,
et orate pro nobis.
EPISTOLA III. Sacerdotes mali non sunt nisi post canonicum judicium fugiendi.
Minimus episcoporum, INGUNGERIO venerabili sacerdoti
et fratribus qui secum Deo serviunt, salutem.
Litteras vestrae sanctitatis, litterulis a nostra parvitate
prius directis respondentes, accepi: 1397
quibus perlectis, non mediocriter gavisus sum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.