PL 171, col. 1474

Epistolae (Marbodus Redonensis), J. P. Migne

cum vos ea tantum sentire et praedicare percepi
quae a catholica non discrepant veritate. Nam haereticos
quidem generaliter omnes vitandos ac detestandos
quis nesciat? Presbyteros quoque fornicarios
sacri canones deponendos ostendunt. Verum
non passim, neque inordinate. Habet enim sancta
Ecclesia, quae corpus est capitis, quod est Christus,
membrorum suorum distinctionem, et officiorum
distantiam, ut impune alteri non liceat quod est
alterius usurpare. Nunquid omnia membra sunt
oculus? Nunquid omnia membra loquuntur? Dominus
noster Jesus cuidam qui ad se clamaverat, dicens:
Magister, dic fratri meo ut dividat mecum
haereditatem, ita respondit: « Homo, quis me constituit
judicem et divisorem intervos? » [(Luc. XII, 14.)]

Multa ergo membra non debent judicare, aut loqui,
quandoquidem ipsi linguae et verbo non licet, nisi
per ordinem et constituto loqui. Constitutio autem
ista est et ordo judiciorum, ut quamvis vera sint
quaedam, non tamen credantur a judice, nisi quae
ordine judiciario fuerint publicata. Et in omni judicio
quatuor debent esse personae, accusator, defensor,
testes, judex. Et in decretis habetis ut nullum
judicium, nisi ordinabiliter habitum, teneatur.
Nam praeter damnandorum, quod habetur in regulis
generale judicium, propriam tamen singulorum discussionem
exigit proprietas personarum. Hanc
igitur ordinis constitutionem quis audeat perturbare?
ant non sibi permissam judicandi licentiam quis

audeat usurpare? Nam, teste Scriptura, majus est
periculum judicantis, quam ejus qui judicatur. Et
Dominus in Evangelio: « Nolite judicare, et non
judicabimini [(Matth. VII, 1)] . » Et Apostolus: « Nolite
ante tempus judicare [(II Cor. IV, 5)] . » Unde de
beato Martino legimus: « Neminem judicans, neminem
condemnans. » Et Dominus Jesus dixit ad quosdam
qui in se confidebant tanquam justi, et aspernabantur
caeteros, parabolam istam de Pharisaeo et
peccatore, et adjecit: « Hunc justificatum ab illo [(Luc. XVIII, 1)] .
» Nunquid et vos, quos stulti homines
et imperiti, errore decepti, haereticos garriunt,
abjiciendi estis ante audientiam? Absit! Nolite ergo,
dilectissimi filii et fratres, nolite condemnare et
abominari peccatores; sed cum mansuetudine eos

corripite, et orate pro illis, ut Deus eos convertat;
vel si plus expedit, 1398 apud suos judices singulos
accusate, ut convicti vel confessi juste damnentur.
Altus enim, Deo propitio, hoc tempore metus
est, ne quis iniquitatem suam, ut dicitis, aperte
defendat, aut haec tanta mala bona esse contendat,
Simoniam dico et fornicationem. Plus autem hoc,
quantum intelligo, orando, quam disputando poteritis
obtinere. Deus omnipotens orantem pro nobis
sanctitatem vestram exaudiat.
EPISTOLA IV. Vitalem hortatur ut puellam idoneam, sed egenam, ad monasterium admitti curet.
Minimus episcoporum VITALI servo Dei, boni operis
perseverantiam.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.