PL 171, col. 1483
Epistolae (Marbodus Redonensis), J. P. Migne
conjunctione semper obligatur. Nam si desiderium
feminae non haberet, nunquam feminam cum suis
oblectamentis assumeret. Imo vero insuper mihi
suspectum placitum dedit, qui non legitimam duxit,
et legitimam recusavit. Ni fallor, in publico argumentatus
est hominibus promittere castitatem, et
in occulto sine uxore non esse
Duo argumenta sanctitatis et libidinis hinc et
inde miranda sunt, Haec super primo capitulo quod
proposuimus, sufficere posse putamus. Caeterum de
pannosi habitus insolentia plurimi te redarguendum
putant, quoniam nec canonicae professioni, sub qua
militare coepisti, nec sacerdotali ordini, in quem
promotus es, convenire videtur. Est enim singulis
quibusque professionibus sive ordinibus apta quaedam
et congrua distinctio habitus, quae si permutetur,
publicum offendit judicium. Sapiens autem
publicos mores non perturbabit, nec populum in se
novitate convertet. Videamus ergo ne ista per quae
admirationem parare volumus, ridicula et odiosa
sint. Ergo et in vili et in humili habitu, communis
sensus et auctoritate [ f. autorisatae, seu receptae]
consuetudinis habenda est a nobis ratio, modusque
servandus. Aliud est splendida veste ornatum incedere,
aliud munda tegi. Hoc quippe ad honestatem,
illud vero ad vanitatem pertinere videtur. Similiter
inter vilem sordidumque habitum, et inter sordidum
discissumque non parva distantia est. Ille prior religionem
decet atque modestiam, hic secundus stultitiam
magis et animum indiscretum ostendit. Nam,
quemadmodum desiderare res delicatas luxuriae est,
ita usitatas et non magno parabiles fugere, dementiae.
Non 1408 splendeat toga, sed nec sordescat
quidem. Laudabilius multo est in holosericis humilem
esse, quam in panniculis gloriari. Hieronymus ad
Nepotianum: « Pullas vestes aeque vita ut candidas. »
Ornatus et sordes pari modo fugiendae, quia alterum
delicias, alterum gloriam redolet. Non absque amictu
lineo incedere, sed pretium linearum vestium
non habere laudabile est. Quomodo igitur tibi abjecto
habitu opertum ad carnem cilicio attrito [ f. habitu
operto ad carnem cilicio attritam], pertusoque
birro, seminudo crure, barba prolixa, capillis ad
frontem circumcisis, nudipedem per vulgus incedere,
et novum quidem spectaculum praebere videntibus,
ut ad ornatum lunatici solam tibi jam clavam
deesse loquantur. Hoc tibi non tam apud simplices,
ut dicere soles, auctoritatem, quam apud sapientes
furoris suspicionem comparat. Nam, si quibus improvisus
appareres, quid in te hominis est quo viso
non compellerentur quaerere: Ubi est homo? Redi
ergo ad sensum communem, nec solus in sanctitate
exemplo esse contendas, cum Sapiens dicat: « Vae
soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se [(Eccle. IV, 10)] .
» Quod si imitandum tibi proposueris
Joannem Baptistam, imple prius confessorum,
imple apostolorum mensuram, ut ad eum quo in natis
mulierum non surrexit major consequenter possis
ascendere. Nam, sicut ad ima non est recidendum,