PL 171, col. 1484

Epistolae (Marbodus Redonensis), J. P. Migne

sic nec a summis incipiendum ratio docet. Porro
quod in sermonibus quibus vulgares turbas et imperitos
homines docere soles, non tantum praesentium,
ut docet, vitia reprehendis, sed etiam dignitatum
crimina, quod non decet, enumeras, carpis, laceras.
Tale mihi videtur ac si quis antidoto venenum
admisceat, vel ex eodem foramine contra ordinem
naturae, sicut dicit apostolus Jacobus, « dulcem et
amaram simul aquam amanet [(Jac. III, 11)] . » Hoc
enim non est praedicare, sed detrahere. Quaenam
autem in absentiam personarum reprehensione possit
esse utilitas, vel quis inde fructus spiritualis proveniat,
prorsus non video, quin potius auditoribus
idiotis peccandi licentiam quodammodo videris dare,
cum eis exempla proponis majorum, quorum se

possint auctoritate tueri. Haec est enim conditio superiorum,
ut quidquid faciunt praecipere videantur.
Absentes vero indignari magis possunt et conqueri,
quam ad emendationem tua provocari detractione.
At enim tibi forte conducit, ut cum vulgari opinione
omnis Ecclesiae ordo viluerit; tu solus cum tuis habearis
in pretio. Non enim desunt qui hoc tale taliter
interpretentur. Sed haec astutia veterem hominem
sonat, terrena est, animalis est, diabolica est.
Non decet tuam professionem, non 1409 decet
hanc peregrinationem, non decet hos pannos.
Videmus egentes presbyteros a suis desertos gregibus
velut indignos, quibus se offerant, quorum se
commendent orationibus, a quibus injunctionem poenitentiae
accipiant, quibus solvant decimas vel primitias,

qui omnes tuo se quaeruntur judicio condemnatos.
Videmus turbas ad te undique confluentes, tibi
tuisque honores, quos propriis debent pastoribus, impendentes.
Quos tamen, ut manifestum est, non religionis
amor, sed ea quae semper vulgo familiaris
est curiositas, et novorum cupiditas ducit. Neque
enim apparet vita eorum emendatior. Ita fit ut
aliena damna tuis serviant emolumentis. Jam vero
et illud qua ratione defendi potest quod cujuslibet
conditionis aut aetatis mares et feminas qui, te praedicante,
sicut fit, ad horam compunguntur, passim
admittas, et statim ad religionem profitendam improbatos
compellas, cum dicat Apostolus: « Probate
spiritus si ex Deo sunt [(I Joan. IV, 1)] . » Gregorius

quoque papa de non temere ad conversionem
recipiendis dicit: « Cum grave sit inexpertum obsequiis
hominum sociari, quis possit dicere quanto
sit gravius improbatos ad Dei servitium applicari? »
Inde ergo contigit ut plerique ad pristinos actus
relapsi duplicem incurrant damnationem; quippe
quos nulla coercet disciplina, sed suo quosque permittis
arbitrio, sive sola super eos tui nominis invocatione
contentus, sive novis inhians lucris, ne circa
acquisitos moram faciens damna temporum patiaris.
Sufficere enim tibi dicis, ut refertur, si vel una
nocte peccatum impedias. Quae quidem intentio in
infinitum vadit, ut prioribus neglectis, de sequentibus
curam geras. Sed hoc modo quantum crescit
numerus discipulorum, tantum agetur perditio neglectorum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.