PL 171, col. 344

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

et aures surdorum patebunt, tunc saliet sicut
cervus claudus; et aperta erit lingua mutorum. Caeci
erant, quia Deum ignorabant; surdi, quia verba
ejus negligebant; claudi, quia recte per bona opera
non incedebant; muti, quia peccata sua tacebant.
Haec surditas, et caecitas, et alia quae sequuntur, a
primo homine initium sumpserant. Adam enim in
primo praecepto sibi a Deo injuncto surdus effectus
est. Cum enim dictum sit ei: « In quacunque die
de ligno scientiae boni et mali comederitis, morte
moriemini [(Gen. II, 17)] , » non audisse visus est,
« morte moriemini, » cum non fuerit observator
mandati. Caecus fuit, cum verba daemonis intellexit,
dicentis: Et eritis sicut dii. Cum enim putaret se
fieri Deum, excaecatum jam gerebat animum. Quod

[ei] deinceps 212 Dominus improperavit, dicens:
« Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis [(Gen.
III, 22)] . » Quod deridendo dixit. Qui putavit se futurum
Deum, modo invenit se miserum. « Factus
est quasi unus ex nobis, » id est similis Patri, et
Filio, et Spiritui sancto, id est factus est Deus.
Quod sub ironia dictum est, quia se aliter invenit
quam putavit. Claudicavit Adam, quia, dum coepit
incedere, id est operari, pravo gressu incessit. Vulneratus
est enim aculeo mortis et venenosi serpentis,
et male operando claudicavit. Primum quod
legitur fecisse, peccatum est. Duos pedes debet habere
homo, delectationem [ forte dilectionem] Dei et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.