PL 171, col. 347

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

aliorum, nisi nobis haec curatio profuerit. Timendum
ne aliquis inter nos adhuc in infirmitate jaceat.
Omnium tamen nostrum oculi sunt aperti,
quia fideles estis, Deum cognovistis, caecitas infidelitatis
recessit. Sed aliquando surdi estis, quia
verbum Dei audire fugitis, aut auditum contemnitis.
Cavete ne vobis dicatur: « Propterea vos non auditis,
quia ex Deo non estis [(Joan. VII, 37)] . » Aliqui
enim vestrum claudicant, quia male operantur. Aliqui
etiam obmutescunt, quia peccata confiteri erubescunt.
Sed modo est tempus confessionis et satisfactionis,
quia imminent jejunia. Quid autem est
jejunium, nisi satisfactio? Quid autem valet satisfactio,
nisi praecedat confessio? Prius dimitte culpam,
et recognosce eam, antequam quaeras veniam,

et sustineas satisfactionis poenam. Parate ergo vos
Domino venienti, et praecinite Domino in confessione
peccatorum, ut in die Nativitatis ejus psallatis
ei in confessione laudum. Dies enim Adventus non
sunt nisi praeparatio quaedam, ut faciamus quod
clamabat Joannes: « Parate viam Domini, rectas
facite semitas ejus, » ut videlicet digni simus futura
solemnitate, et gaudio Nativitatis 215 nostri Regis.
Antiqui Patres contra [ id est prope] Adventum
Christi se praeparabant, ut digni essent redemptione
futura. Illius temporis figuram gerunt isti
dies. Christus quasi nasciturus est. Nativitatem
ejus sumus nos repraesentaturi, ut nova nativitate
novum gaudium nobis gignetur. Ergo « hora est
jam nos de somno surgere. Abjiciamus ergo opera

tenebrarum, et induamur arma lucis, sicut in die
honeste ambulemus. Non in comessationibus et
ebrietatibus [(Rom. XIII, 11, 12)] . » Vitate ebrietates,
abstinete a carne. Gula vos non inquinet. Amator
enim munditiae et sobrietatis est Dominus quem
exspectamus. Nonne domus vestras egregie ornaretis,
si ad vos venturus esset imperator temporalis?
Ornate corda vestra virtutibus, ut digne recipiatis
Regem angelorum. Qui vivit et regnat in saecula
saeculorum. Amen.
II. IN ADVENTU DOMINI SERMO SECUNDUS. De duobus Christi adventibus.
« Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium

meum audiat Omnipotens, et librum scribat
ipse qui judicat, ut in humero meo portem illum,
et circumdem illum, quasi coronam mihi (Job
XXXI, 35, 36). »
In hac brevitate verborum, si diligenter discutiantur,
fratres mei, multa reperiuntur mysteria.
Quatuor nimirum ad Christum pertinentia; duos
scilicet ejus adventus, et utriusque effectus. Item
quatuor ad hominem spectantia, scilicet pressura
malorum, defectus bonorum, meritum hominis, et
praemium; quae duo ultima per duos adventus Christi,
et eorum effectus complentur; et alia duo, scilicet

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.