PL 171, col. 348
Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne
pressura malorum, et defectus bonorum removentur,
ut quatuor contra quatuor respondeant,
quae, secundum expositionis seriem, manifestius
patebunt. Demonstrat autem Spiritus sanctus, per
beatum Job loquens, quantum desiderium habuerint
antiqui Patres videndi Salvatorem, et quantum
adventum ejus in carne optaverint, in quo generis
humani liberationem, redemptionem et salutem exspectabant.
Dicebant enim: « O Sapientia! O Adonai! »
et: « Putas, videbo? quando nascetur? » et
hujusmodi. Et David: « Excita potentiam tuam, et
veni [(Psal. LXXIX, 3)] ; » et: « Ostende nobis, Domine,
misericordiam tuam [(Psal. LXXXIV, 8)] . » Et de
dilatione gemendo: « Tu vero repulisti. . . distulisti
Christum tuum [(Psal. LXXXVIII, 39)] . » Et Isaias:
« Utinam dirumperes 216 coelos, et venires! » [(Isa. LXIV, 1.)]
Idem et caeteri Patres aliis verbis postulabant,
videntes et sentientes humani generis
aerumnam, quae in hoc capitulo sub duobus concluditur:
Aderant mala, deerant bona. Pro malis
removendis postulat adjutorem [ f. auditorem]. Pro
bonis quae deerant conferendis, desiderii petit exauditorem.
Aderant mala a nobis et a diabolo. Unde:
« Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis
parce servo tuo [(Psal. XVIII, 13)] . » Et Apostolus:
« Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore
mortis hujus? » [(Rom. VII, 24.)] Quis magnus
aliquis hoc poterit? Non vires propriae, sed Dei
gratia tantum per Jesum Christum [(ibid., 25)] . David
idem optat, dicens: « Dominus opem ferat illi
super lectum doloris ejus. Universum stratum ejus
versasti in infirmitate ejus [(Psal. XLIV, 4)] . » Opus
est adjutore in certamine contra diabolum, contra
carnem, per quam maxime [nos] inquietat. Est enim
lectus doloris viro justo, qui in eo gemit, cum
impius gaudeat. Versatum est stratum quod ante
peccatum optime fuerat dispositum. Erat enim in
ratione perspicax judicium discernendi, in voluntate
rectitudo appetendi, in sensualitate pia severitas
obediendi; quod ratio discernebat, voluntas appetebat,
sensualitas non contradicebat. Erat intelligentia
sine errore, appetitus boni sine difficultate,
obedientia in sensualitate, velut si in strato ad suaviter
quiescendum. Lectisternium supponebatur;
post illud, linteamen delicatum; tertio, coopertorium
pretiosum.
Nunc autem econtra per peccatum, in ratione
ignorantia boni, in voluntate concupiscentia mali,
impotentia in carne, vel torpor bene agendi. Sic
multipliciter turbatur, et ei quandoque in uno,
quandoque in duobus obviatur. Quod ipsa bonum et
appetendum judicat, voluntas repudiat, carnalitas
impugnat. Quod in alio loco plangebat David, dicens:
« Miserere mei, quoniam tribulor; conturbatus
est in ira oculus meus, anima mea, et venter
meus [(Psal. XXX, 10)] ; » oculus meus interior, id