PL 171, col. 349
Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne
est ratio, in ira praesenti, quam porto; futura, quam
timeo; anima mea, id est voluntas mea; et venter
meus, id est caro mea. Unde et Jeremias: « Inebriavit
me absynthio [(Thren. III, 15)] , » quia genus
humanum et amara multa recipit, et ut ebrius, non
intelligit quod patitur, sed gaudet in terrenis, quasi
veris bonis, et exsultat in rebus pessimis. Unde
Osee: « Ephraim vitula docta diligere trituram [(Ose. X, 11)] ,
» quoniam etsi liceret vacare laboribus
mundi, ex usu se subtrahit, nec cessat a jugo mundanae
servitutis. Et beatus Job: « Pharetram suam
aperuit, et afflixit me, et frenum 217 posuit in os
meum [(Job XXX, 11)] . » Per pharetram, occultum
Dei judicium intelligitur. Cum ergo peccata Dominus
videt, et tamen manum ad vindictam non commovet,
quia clausam pharetram tenet, sed feriendo
judicat, quantum ei displicuit in nobis quod diu
videndo toleravit, et frenum imposuit, quando jactantiam
meritorum, et elationem verborum compressit.
Contra mala humana propagata adjutorem
petiit, sibi et omnibus necessarium, illum qui est
adjutor in opportunitatibus. Unde: « Deus, in adjutorium
meum intende [(Psal. LXIX, 1)] . » Dicit ergo,
vel admirando: Quis tribuat? quasi nullius, nisi
ejus benignitas hoc conferat; vel optando: Utinam
quis, id est aliquis magnus et potens, id est, Deus
Pater hoc tribuat, id est, Filium mittat, ut per
eum, tanquam mediatorem, Omnipotens audiat desiderium
meum! Apud Deum orationes faciunt, non
verba, sed vota. Et vere orare est amans in compunctione
gemitus, non composita verba resonare.
Unde: Apud te desiderium meum. Nunquam desinit
orare qui nunquam desinit amare. Crescit autem
desiderium in dolorem, dum differtur res
optata; sed tanto plenius Deus exaudit, quanto ex
dilatione vehementius accendit. Sequitur:
Et librum scribat. Quadripartitus in scripturis
liber invenitur. Liber primus, praedestinatio; secundus,
liber doctrinae, vel inspirationis occultae
per Christum, qui est forma vitae credentibus in
eum; tertius, liber Scripturae, corporalis scilicet;
quartus, liber conscientiae, qui facile locis suis distinguitur.
Liber ergo a Job desideratur. Sed quando
sibi eum scribi postulat, qui tamen se eum non visurum
in carne sciebat? Verumtamen jam in eo
spiritu prophetiae legebat, non pro se corporaliter,
sed pro nobis eum scribi rogabat. Hic est liber
monimenti, id est memorialis. Unde Isaias: « Verbum
abbreviatum fecit Dominus super terram. »
Hoc est scriptum, non atramento, sed Spiritu Dei
vivi. Vidit Ezechias volumen scriptum intus et foris [(Ezech. II, 9)] ,
quantum ad moralia et mystica, et
ad cohibenda carnalia et spiritualia vitia, in quo
libro erat carmen, lamentatio et vae. Et Zacharias
videt « volumen volans [(Zach. III, 1)] , » quia Scriptura
dum superioribus loquitur, ad superiora mentis
nostrae intentionem levat. In quo omnium peccata
erant scripta. In Daniele: « Judicium sedit, et libri
aperti sunt [(Dan. VII, 10)] . » Sequitur: