PL 171, col. 350
Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne
Qui judicat, in secundo adventu. Primo enim veniet
vagina humilitatis [ f. humanitatis] tectus;
secundo coruscabit lumine piis, terrore impiis, primo
in infirmitate, secundo in virtute; primo in
nostra parvitate, secundo in sua majestate; 218
primo in mansuetudine, secundo in districtione.
Tunc venit ut redimeret, secundo ut remuneret; et
tanto severius puniet, quanto hic longanimiter sustinet.
Hic talenta praerogat quae ibi cum censuris
[ f. usuris] requirat. Qui hic mandata commisit, ibi
commissorum rationem exiget. Sumus autem de
tribus reddituri Deo rationem. Primo, quia homines,
id est rationabiles facti [sumus] ad imaginem et similitudinem
Dei, secundo, quia redempti, id est
Christiani, tertio, quia in partem sortis sanctorum
recepti, id est diaconi, presbyteri, et caetera hujusmodi.
Cui plus committitur, plus ab eo exigitur;
quanto gradus altior, tanto casus periculosior.
« Timendum quippe est, ut ait Gregorius, ne nos qui
prae caeteris accepisse aliquid cernimur, ab auctore
mundi gravius inde judicemur. Cum enim dona
crescunt, rationes etiam crescunt donorum. » Ad
quid, beate Job, librum scribi postulas? ut in humero
portes illum. Ideo ordinandi episcopi humeris
liber imponitur, ut ei portando, per ordinationem
mancipetur. Quod crux in baptizandi scapulis facta
significat. Crux enim in peccatore [ forte in pectore],
fidem in corde; crux in fronte, confessionem in
ore; crux in scapulis, exhibitionem operis demonstrat.
Unde in benedictionibus Genesis Jacob dicit:
« Issachar asinus fortis, vidit requiem quod esset
bona, et terram quod optima, et supposuit humerum
suum ad portandum [(Gen. XLIX, 14)] . » Qui enim
ad promissam requiem desiderat [pervenire], mandatorum
onera libenter portet. Item Moyses de Benjamin
in Deuteronomio: « Amantissimus Domini
habitabit confidenter in eo . . . . inter humeros illius
requiescet [(Deut. XXXIII, 12)] . » Per humeros, bona
opera cum patientia accipiuntur; in quibus Christus
tanto libentius requiescet, quanto quis pro illo durissimos
labores toleraverit. Ad quod invitans, ait:
« Jugum meum suave est, et onus meum leve [(Matth. XI, 30)] .
» Sequitur:
Et circumdem illum quasi coronam mihi. David
dicit: « Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos [(Psal. V, 13)] .
» In Exodo, mensae Domini jubetur
fieri corona super labium, interrasilis, alta quatuor
digitis [(Exod. XXV, 25)] . Mensa, divina Scriptura
est. Unde: « Parasti in conspectu meo mensam [(Psal. XXII, 5)] ,
» et: « Catuli edunt de mensa dominorum
suorum [(Matth. XV, 27)] . » Labium autem
fit mensae per circuitum, quia sacra Scriptura cum
recte intelligitur, ex omni parte suae locutionis,
claritatem coelestis Sapientiae sonat; alta quatuor
digitis, id est quatuor Evangelii libris; interrasilis,
pro varietate meritorum; et super illam coronam
altera aureola fieri jubetur, in qua significatur
eorum remuneratio, qui doctrina excellunt. Corona
promittitur cum dicitur: « Si vis ad 219 vitam