PL 171, col. 351

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

ingredi, serva mandata [(Matth. XIX, 17)] . » Aureola super
ponitur cum dicitur: « Si vis perfectus esse, vende
omnia quae habes, et veni, sequere me ibid., 21). »
Item corona prima est, cum Domino, animas egredientes
de corpore, aeterna praemia recipere. Aureola,
quia sublimior gloria servatur in corporum
resurrectione. Liber iste observatur; non solum
in futuro, sed etiam in praesenti nos undique vallat,
ne leo, qui circuit quaerens quem devoret, urbem
bonae conscientiae aliquatenus irrumpere possit.
Nec dicit coronam circumdatam capiti, sed mihi,
quia toti; totum enim hominem decor vetustatis
[ f. novitatis] in alio saeculo vestit, et in isto ornat
et protegit. Nec circumdet, dicit, sed circumdem.
Unde: « Cum timore et tremore salutem vestram

operamini [(II Cor. VII, 15)] . » Et: « Anima mea in
manibus meis semper [(Psal. CXVIII, 109)] . » Quamvis
enim gratia nos moveat et protegat, nonnihil tamen
in homine constat, quia regnum coelorum non est
dantis, sed accipientis. Ecce jam manifesta credimus,
quae ab initio proposuimus. Prius enim adventus
ostenditur ubi adjutor desideratur, et desiderii
audientia ejus effectus libri scriptura. Secundus
adventus, et ejus effectus, ubi judicare dicitur,
pressura malorum, defectus bonorum ex praemissis
satis patent. Meritum hominis in libro portando
consistit, et hoc in primo adventu. Praemium, id
est corona, in secundo exspectatur. Rogemus ergo
libri scriptorem, ut eum nostris inscriptum humeris
superimponat, ut pro eo bene portato coronam

retribuat. Qui vivit et regnat . . . . Amen.
III. IN ADVENTU DOMINI SERMO TERTIUS. De Christi variis in mundum adventibus.
« Videns vidi afflictionem populi mei. . . et descendi
liberare eos [(Exod. III, 7; Act. VII,
34)] . »
Verba Domini, non mea sunt, quae audistis modo
de ore meo. Verba enim Domini grana sunt, non
paleae, ideoque masticanda, postea transglutienda,
demum incorporanda. Masticantur, quando historia
bene intelligitur; transglutiuntur, quando spiritualiter
intelliguntur; incorporantur, quando fide per
dilectionem operante adimplentur. Ergo est sensus:
Videns vidi afflictionem populi mei.
Videns miserando,
vidi compatiendo afflictionem populi mei.
Populus Dei animae fidelium sunt in terra Aegypti,
id est, in humanis corporibus. Aegyptus mundus est;
terra, corpora humana in quibus quotidie affliguntur 220
concupiscentiis et caeteris hujusmodi. Ad has
vero liberandas venit Dominus in primo adventu in
carne, quem Ecclesia per primam Dominicam designat.
Sed quia tunc a Judaeis tantum, nunc vero ab utroque
populo gentili scilicet et Judaeo in ea fide collecto,
duo Domini dies celebrantur. Praeter hos
sunt alii adventus, quos Ecclesia non celebrat. Sacra
tamen Scriptura eos non tacet, quorum primus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.