PL 171, col. 352

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

fuit in homines, id est corda prophetarum; alius
per homines, in uterum Virginis; alius in infernum,
infra [ f. contra] homines; alius ad homines in fide
credentium; alius supra homines in intellectu Scripturarum;
alius contra homines, in poena damnatorum.
Primus in umbra et fumo fuit; quantum ad
prophetas, qui in quodam nubilo et umbra Christi
adventum cognoverunt. Secundus in purpura Divinitatis,
et sacco humanitatis. Purpura vestis est regia,
in qua deitas; saccus poenitentium vestis est, in
qua humanitas intelligitur. Tertius in virga et baculo.
In virga, potestas, qua claustra fregit inferni;
in baculo, justitia, qua diabolum debellavit. Quartus
in vino et oleo. In vino, cordis contritio; in
oleo, misericordia designatur, quia relaxat poenitentibus

peccata. Unde in Evangelio: « Cum jejunas,
unge caput tuum [(Matth. VI, 17)] , » id est mentem
tuam, oleo, id est misericordia. In quinto, venit in
charta et calamo, id est in intelligentia Veteris
Testamenti, quod per chartam intelligitur, quia in
tabulis fuit scriptum, et traditum in intelligentia
Novi Testamenti, quod per calumum intelligitur.
Ideo scilicet Spiritus sanctus in corde fidelium illud
scripsit, unde: « Lingua mea calamus scribae velociter
scribentis [(Psal. XLIV, 2)] . » In sexto adventu
veniet Dominus in igne, quia ignis praecedet faciem
ejus et veniet in gladio verbi, quo malos percutiet,
dicendo: « Ite, maledicti, in ignem aeternum [(Matth.
XXV, 41)] . » Primus adventus fuit misericordiae; secundus,
patientiae; tertius, potentiae; quartus,

gratiae; quintus intelligentiae; sextus erit justitiae, ad
quem nos gaudere et laetari faciat, qui vivit et regnat
in saecula saeculorum. Amen.
IV. IN ADVENTU DOMINI SERMO QUARTUS. De excellentia Hominis-Dei, seu Christi.
« Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem,
in diademate quo coronavit eum mater
sua. [(Cant. III, 11.)] »
Sicut « nemo novit, testante Apostolo, 221 quae
sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est;
ita et quae Dei sunt nemo cognovit, nisi Spiritus Dei [(I Cor. II, 11)] .
» Spiritus ergo Dei est, qui per Salomonem
hic loquitur de sapientia Dei, quam « nemo

principum hujus saeculi cognovit.
« Si enim cognovissent, nunquam eam crucifixissent [(I Cor. II, 8)] .
» Sed qui sunt hi principes? Hostes
utique Ecclesiae, scilicet philosophi, haeretici, Judaei,
spiritus maligni, qui animarum salutem promittebant,
de beatitudine ac justitia praecepta dabant, quam
non conferebant, sed auferebant. Imposturis enim
ac deceptoriis veritatis imaginibus homines seducebant,
veritatis ignari [ supp. spirituali] sapientia
vacui, et [ supp. carnali] sapientia pleni, imo stultitia.
« Sapientia enim hujus mundi, » secundum
Apostolum, « stultitia est apud Deum [(I Cor. I, 18)] , »
quam nisi quis abjecerit, sapientiam, quae desursum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.