PL 171, col. 353

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

est non apprehendit. Sapientia enim hujus mundi
terrena est, et inimica sapientiae Dei. Haec enim
sapientia « terrena et animalis est diabolica, » ut ait
Jacobus. « Quae autem desursum est, pudica est, pacifica
et modesta [(Jac. III, 15, 17)] ; » de cujus adeptione
ne quis diffidat, fructumque ipsius exiguum reputet,
audiat ipsam: « Clara est, » inquit, « et nunquam
marcescet sapientia, et facile videtur ab his qui diligunt
eam, et invenitur ab his qui quaerunt eam [(Sap. VI, 13)] .
» Item: « Cogitare de illa, sensus est
consummatus; et qui vigilaverit propter illam, cito
erit securus [(ibid., 16)] . » Hac autem sapientia est
ille Salomon coronatus. Quanto enim praeconio haec
sapientia petenda et quaerenda praedicatur, tanta ibi
diligentia ad visionem intrati [ f. mitrati] Salomonis

filiae vocantur. Sed cum facile inveniatur sapientia a
quaerentibus, videatur Salomon a diligentibus, cur nul
lus principum saeculi sapientiam cognovit, et Salomonem
vidit? Quia nec vere diligitur, nec vere quaeritur,
id est non egrediuntur, ut videant cum filiabus
Jerusalem. Nolunt egredi de tenebris caecitatis et
ignorantiae ad lucem fidei et veritatis. Nolunt relinquere
mundum, ut habeant coelum; filii tenebrarum
permanere disponunt, ut prudentes sint in generatione
ista. Nolunt esse filii lucis, ut sapientes [sint]
in generatione altera. Nolunt [ f. volunt] fieri stulti
apud se, ut sapientiores sint apud Deum. Unde Apostolus:
« Si quis inter vos sapiens esse videtur in
hoc saeculo, stultus fiat, » apud se scilicet, « ut sit
sapiens, » apud Deum scilicet [(I Cor. III, 18)] . Ideo

igitur ignorant sapientiam Dei, ut non videant verum
Salomonem in diademate, quia de tenebris egredi
nolunt, ubi sunt filiae Jerusalem, quibus proponitur
salutaris illa exhortatio:
Egredimini, inquit, filiae Jerusalem, et videte regem
Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua.
Nobis hoc dicitur, 222 qui per fidem, etsi nondum per
speciem ambulamus, qui ad visionem supernae pacis
totis desideriis tendere debemus. Egrediamur igitur
tanquam veri Hebraei de Aegypto tenebrarum, et
fornace tribulationum, id est de vana et perversa
ac perniciosa conversatione, quae mentis oculos
claudit, ne plene valeat intelligere mysterium salutis.
Pede animae vincit [ f. venit], ne jam ad terram
promissionis mente ac desiderio redire queat. Circumvallata

enim vitiorum turba, populi sui ac domus
patris sui non obliviscitur, id est diaboli. Cujus
domus est superbia, propter vitia et peccata. Habet
ipse duces in exercitu suo, satellites ac plebem.
Quatuor sunt duces, quatuor latera in exercitu suo
custodientes. Quatuor scilicet illae corruptelae, de
quibus dicit Joel: « Residuum erucae comedit locusta;
residuum locustae comedit brucus; residuum bruci
comedit rubigo (Joel I, 4), » quibus significantur
quatuor vitia humanam naturam captivam tenentia,
scilicet libido, inanis gloria, gastrimargia, et iracundia
praecedunt quasi duces. Hae quatuor pestes. Qui
effugerit unam, aliquando incidit in aliam. Multi
enim domant libidinem, sed inde eriguntur in superbiam;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.