PL 171, col. 354

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

de superbia ruunt in gastrimargiam, quae
est ingluvies ventris; inde in iram et furorem. Duces
isti crudeles et violenti, noxii et perniciosi, licet
quibusdam videantur suaves et blandi, eos tamen
captivant more suae violentiae et lege malitiae et
illorum imbecillitate, secundum illud Apostoli:
« Condelector legi Dei secundum interiorem hominem.
Video autem aliam legem repugnantem legi
mentis meae, et captivantem me in lege peccati et
mortis [(Rom. VII, 12)] . » Multi igitur per hos principes,
de pusillo Dominico grege praeciduntur, alii
trahuntur inviti, alii trah untur illecti, alii abeunt
seducti, alii recedunt spontanei. Ecce qui et quam
potentes sunt principes regis Assur, id est diaboli
elati ac deprimentis, quia quod potest in Babylonia

confusionis tenet, et in interitum aeternae damnationis
deprimit, quia, sicut diximus, non modo duces
habet, sed et satellites. Qui sunt hi satellites? Septem
animi corruptiones. Peccantes enim, id est recedentes
a Deo in regione dissimilitudinis septem
corruptelae excipiunt. Prima, negligentia sui, qua
incipiunt declinare a via; vitio enim negligentiae
rectitudo viae deseritur. Deinde curiositas rerum
externarum, et ad se non pertinentium, qua quis,
omissis propriis, aliena negotia tractat, vel curat.
Ex primo vitio, fit piger ad bonum; ex secundo inquietus,
et ad sua non sollicitus. De pigro et negligenti
dicit Salomon: « Dicit piger: 223 Leo est in
via, et leaena in itineribus. Sicut ostium vertitur in
cardine suo, ita piger in lecto suo [(Prov. XXVI, 13)] . »

De curioso vero dicit idem: « Verba susurronis quasi
simplicia, et ipsa perveniunt in cordis intima [(ibid.,
22)] . » Tertius satelles est concupiscentia carnis,
quartus, consensus; quintus, consuetudo; sextus,
contemptus; septimus, militia, id est peccati dilectio.
Negligentia tardat, curiositas impedit, concupiscentia
ligat; consensus constringit et obdurat, consuetudo
trahit, quia difficile est consueta repellere, contemptus
praecipitat, dilectio iniquitatis incarcerat carcere
desperationis.
His igitur septem corruptelis, quasi septem praecipitiis
descendit et cadit peccator in profundum,
et contemnit. Ut enim testatur Scriptura: « Peccator,
cum venerit in profundum malorum, contemnit [(Prov. XVIII, 3)] ,
» et desperat, a quo velut a mortuo

perit confessio. Pessimi sunt, et ideo fugiendi illi
satellites, qui abeuntibus in consilium impiorum
occurrunt obviam, eosque in barathrum perditionis
conducunt. Difficillimum est effugere hos quatuor
praedictos duces, et hos septem satellites, sed multo
difficilius illos expugnare, atque de terra humanae
mentis penitus delere. Sed quid dicemus de turba
plebis infinita, quae post duces et satellites regem
sequitur Assur. De hac enim ait Joel: « Gens ascendit
super terram meam, fortis et innumerabilis;
dentes ejus, ut dentes leonis [(Joel. I, 6)] . » Gens innumerabilis
regis Assur, infinita est vitiorum multitudo.
Illic enim reptilia, quorum non est numerus,
quae ascendit super terram Dei, id est super humanam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.