PL 171, col. 355

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

animam, quia omnis anima Dei est secundum
illud: Sicut anima patris, ita et anima filii mea est.
Haec habet dentes quasi leonis, quia adversarius
noster, id est diabolus, qui tanquam leo rugiens
circuit, quaerens quem devoret, suggestor et incensor
[ f. incentor] est omnium malorum, de quo
Propheta: « Etenim Assur venit cum illis; facti
sunt in adjutorium filiis Lot [(Psal. LXXXII, 9)] . » Filii
regum sunt filii declinationis. Lot enim declinans
interpretatur, id est, angeli a potestate, quia a veritate
declinando, in qua non steterunt, in satellitium
diaboli discesserunt. Ergo et Assur venit cum illis
spiritualibus nequitiis quas suggerit et accendit, et
ipsi sunt ei in adjutorium, et suis, quia eis tanquam
armis ad nostram utitur expugnationem. Hic est

enim rex Babyloniae, ut legitur in Isaia: « Occurrunt
sibi daemonia, et ululae et pilosi saltant ibi [(Isa. XIII,
21, 22)] . » Ecce audistis quanta impedimenta, et cujusmodi
obstacula oporteat filias Jerusalem pertransire,
ut videant regem Salomonem, quia nisi de difficultatibus
egressae fuerint, nisi de corpore 224 mortis
hujus liberatae, Salomonem coronatum non vident,
nec eum loquentem intelligunt. Sic enim Dominus
ait Ezechieli: « Surge, egredere in campum, et ibi
loquar tecum. Et surgens egressus sum in campum,
et ecce tibi gloria Domini stabat [(Ezech. III, 22)] . »
Non valuit vir Deo plenus videre gloriam Domini, nisi
egressus de angustiis vitiorum, quibus mali angustiantur
in visceribus suis, in campum, id est in
dilatatatione charitatis et virtutis. Charitas enim

dilationem generat gaudiorum. Angustias vero patitur
omnis malus secundum illud Apostoli: « Tribulatio
et angustia in omnem animam operantis malum;
gloria vero et pax omni operanti bonum [(Rom. II,
9)] . » Sed animae captivae et miserae, quis praestabit
egressum ut respiret ab hac morte ad vitam: Audi
Apostolum: « Gratia Dei per Jesum Christum [(Rom.
I, 7)] . » Hic est rex Salomon, qui gratia liberat,
non meritis. Ut enim rex ille iniquus retiacula praeparat,
quibus peccantes capiat, et captos occidat, ita
rex pacificus instrumenta disponit virtutum, divisiones
ordinat gratiarum, quibus illius vires enervat,
et machinamenta evertit.
Nunc cur [ f. contra] quatuor praefatos vitiorum
duces, scilicet erucam, locustam, brucum, et rubiginem,

id est libidinem, inanem gloriam, gastrimargiam
et iram, quatuor praecipuas et quasi cardinales
posuit virtutes, scilicet justitiam, fortitudinem,
prudentiam, temperantiam, quibus deffensantur et
retinentur illi, quos praemissi vitiorum duces de
corpore Christi praecidere moliuntur. Illis enim qui
inviti trahuntur, necessaria est fortitudo; illectis
temperantia, seductis prudentia, spontaneis prudentia
[ f. justitia.]. Eximii sunt et invicti principes
isti; adversarios fugant, suos coronant, qui ministri
sunt Regis pacifici, contra satellites regis Assur
in septem mulieribus quasi in septem pedissequis
expugnant. De quibus Isaias: « Apprehendent septem
mulieres virum unum, dicentes: Panem nostrum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.