PL 171, col. 357

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

suum: « Bonus est vir iste qui frequenter per nos
transitum facit. Faciamus igitur ei coenaculum parvum,
et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et
sellam, et candelabrum [(IV Reg. IV, 9, 10)] . » Et inde
quid meruit? Cum sterilis esset, concepit et peperit.
Mulierem istam et virum, carnem intelligimus et
spiritum sibi confitentes [ f. confidentes] ad bonum,
secundum illud: « Cor meum et caro mea exsultaverant
in Deum vivum [(Psal. LXXXIII, 3)] . » Vel per
virum 226 intelligitur superior portio rationis,
quae est imago et gloria Dei. Mulier autem inferior
portio est, quae est gloria viri, quae vocatur scientia,
et ad temporalium actionem et dispositionem
intendit, sicut superior portio, quae dicitur sapientia,
contemplationi coelestium invigilat. Sapientia

consulit veritatem, cujus perceptione delectatur,
cujus amplexu gloriatur. Scientia tanquam Martha
temporalia administrat, de temporalibus recte
agendis sedule cogitat, quae utique recte gubernat,
cum viro suo se humiliter subjicit regendam. Ideoque
haec mulier humilis et devota, ad virum suum
tanquam ad caput, consilium et causam refert,
dicens: « Vir iste bonus, » etc. Quia Dominus est
spiritus noster. Anima tanquam domina, corpus
velut servus. Hi tres in domo una cooperantur,
et si conveniunt in bono, virum bonum intelligunt.
Apostolus orat ut unitatem servent in vinculo pacis,
dicens: « Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut
integer spiritus vester conservetur, et anima et corpus
sine querela in die Christi [(I Thess. V, 13)] . »
Si igitur in integritatem et sinceritatem servantur,
cognoscitur vir bonus, scilicet spiritualis Eliseus,
id est Christus, cujus bonitatis non est finis, qui in
Evangelio dicit: « Quid me dicis bonum? Nemo
bonus nisi solus Deus [(Luc. XVIII, 19)] . » Non refugit
testimonium bonitatis, sed magisterii nomen
sine deitatis professione non recipit, et errantem
legisperitum ad intelligendam veritatem provocat,
quod eum fatetur bonum et non Deum, cum sit
idem bonum esse et Deum esse, cujus bonitas non
est qualitas, sed natura; non accidens, sed substantia;
qui sine initio et bonus et Deus exstitit, sed
non magister. Magister esse coepit, sed non bonus
vel Deus. Hic est vir de quo Zacharias: « Ecce vir,

Oriens nomen ejus [(Zach. VI, 12)] . » Ipse est Oriens,
quia ortus sine initio, ineffabiliter ortus. Iste
frequenter per nos transitum facit. Accedit enim, et
recedit, assumit et desinit, quia « cujus vult miseretur,
et quem vult indurat [(Rom. IX, 18)] » Accedit
ergo gratiam apponendo, recedit subtrahendo. Accessit
ad Judam vocando, gratiam dando, sed quia
mentem stabilem non invenit, eum deseruit, ut totus
et plene esset diaboli. Beatus autem ille est, ad
quem mansurus accedit, id est quem non deserit,
sed apud eum cum Patre et Spiritu sancto mansionem
facit. Ut ergo apud nos indesinenter maneat,
faciamus ei coenaculum. Coenaculum ei praeparatur,
cum religionis altitudo in mente ad honorem Dei

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.