PL 171, col. 358

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

fabricatur. Coenaculum enim in alto est. In coenaculo
celebravit Jesus Pascha cum discipulis suis,
quia in alto mentis 227 solio virtutum exuberantium
varietate, tanquam convivarum consensu
[ f. consessu] spiritualium quiescitur et reficitur.
Multi in imo parant Pascha Domino, quia mentes
non elevant ad ea quae sursum sunt, sed cupiditate
damnabili in ea quae sunt super terram inclinantur.
« Religio vero munda et immaculata haec est, visitare
pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum
se custodire ab hoc saeculo [(Jac. I, 27)] . »
In duo igitur consistit vera religio, miseratione scilicet
et innocentia, ut miserando aliis subveniamus,
et innocenter vivendo, nec nobis, nec aliis obsimus.
Tale hospitium libenter intrat vir bonus, et inhabitat,

si tamen lectulum pacis adhibeat: « Beati
enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur [(Matth.
V, 9)] . » Et a filiis suis justificatur sapientia, in
quibus quasi in lectulo quiescit, quia factus est in
pace locus ejus. Sed quia pacem turbat elatio, addenda
est humilitatis sella, quia non requiescit
spiritus ejus, nisi super humilem et quietum, et trementem
sermones ejus. Hanc virtutem praecipue
vir bonus nobis commendat, dicens: « Discite a me,
quia mitis sum et humilis corde [(Matth. XI, 29)] . »
Contraria est haec sella sellae Heli sacerdotis, de
qua retrorsum corruens fractis cervicibus interiit [(I Reg. I, 4)] ,
quia filios non correxit. Ideo facta
est ejus sedes sella iniquitatis. Sed quia nemo perfecte
quid facit nisi quomodo fieri debeat noverit,

addenda est mensa, id est Scripturae intelligentia,
ut sapienter et discrete Domino psallamus, secundum
illud: « Psallite sapienter [(Psal. XLVIII, 8)] , »
« ut per patientiam et consolationem Scripturarum
spem habeamus [(Rom. XV, 4)] . » In hac mensa plura
spiritualia inveniuntur fercula ad refectionem interioris
hominis necessaria: sed quia non venit lucerna
ut ponatur sub modio, sed super candelabrum,
ut luceat omnibus qui in domo Ecclesiae
sunt [(Matth. V, 15,)] adducitur candelabrum. « Sapientia
enim occulta, et thesaurus absconditus,
quae utilitas in utroque? [(Eccli. XLI, 17)] . » Nulla.
Arguitur et damnatur piger servus, qui acceptum
talentum abscondit in sudario, et non dedit ad usuram,

ut lucrum referret Domino. In mensa discimus
quid, et quomodo, et quando loqui oporteat. In candelabro
quod in mensa auximus [ f. hausimus], aliis
eructamus. In mensa docemur, in candelabro docemus.
Addatur igitur mensae candelabrum, ut fiat
in excelso praedicationis verbum.
His ita peractis, anima, quae prius erat sterilis,
concepit et peperit. Concepit volendo, peperit operando.
Magnus est et vere bonus vir iste. Imo Salomon,
ad quem videndum tanto praeconio filiae Jerusalem
invitantur. Hic est Samson ille fortissimus,
qui mandibula asini catervas hostium stravit, in cujus
figura 228 dictus Issachar asinus fortis ad portandum.
Christus enim mira fortitudine peccata nostra

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.