PL 171, col. 359

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

portavit in corpore suo super lignum. Ad cujus
vocem persequentes corruerunt. Cum enim venissent
ut caperent eum, et quaesisset ab eis: « Quem
quaeritis? » Et cum respondissent: « Jesum Nazarenum, »
continuo respondit: « Ego sum [(Joan.
XVIII, 4)] . » Et ceciderunt retrorsum virtute vocis,
de qua dicitur: « Et dabit voci suae vocem virtutis [(Psal. LXVII, 34)] ,
» quasi mandibula asini, turbas,
gladios et fustes tenentes stravit. De quo in
libro Judicum legitur, quod cum Gazam urbem Philisthinorum
fuisset ingressus, hoc noscentes, urbem
obsidione circumdederunt, et Samson fortissimum
comprehendisse gavisi sunt [(Judic. XVI, 1)] . Sed
ille quid fecit? Nocte portas civitatis abstulit, et
verticem montis conscendit. In Philisthaeis Judaei

monstrantur, quia Philisthaei, cadentes potione interpretantur,
et Judaei, potione saecularis cupiditatis
et invidiae, et diabolicae suggestionis calice potati,
in aeternam corruerunt damnationem. In Gaza, infernus;
in Samsone, Christus designatur. Samson
enim interpretatur sol eorum, et Christus est Sol
justitiae, qui est sol non omnium, sed eorum quibus
illucescit. Non enim omnem hominem ipse illuminat,
sed omnem hominem venientem in hunc mundum,
non in hunc inferiorem in maligno positum, sed in
hunc superiorem in quo Joannes erat, qui hoc dicebat.
Hunc ergo cum vidissent Judaei mortuum, ejusque
corpus in sepulcro positum, custodes illico
deputaverunt, et eum qui auctor vitae claruerat,
inferni claustris retentum, quasi Samson in Gaza,

deprehendisse laetati sunt. Sed sicut Samson nocte
exivit, et portas tulit, ita Christus ante lucem surgens,
non solum liber de inferno exivit, sed etiam
ipsa inferni claustra dextruxit, portas tulit, et verticem
montis subiit, quia et resurgendo inferni
portas abstulit, et ascendendo coelorum regna penetravit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.