PL 171, col. 360
Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne
De quo ex persona angelorum admirantium
et laetantium dicit Isaias: « Quis est iste qui venit
de Edom, tinctis vestibus de Bosra? » [(Isa. LXIII, 1.)]
Quis est, « iste formosus in stola sua, » id est in habitu
humanitatis, « gradiens in multitudine virtutis
suae, » id est divinitatis. Angelis tacentibus ipse respondit:
« Ego sum qui loquor justitiam, » unicuique
reddens secundum merita, « et propugnator sum »
daemonum [ id est, contra daemones], « ad salvandum
genus humanum [(ibid.)] . » Iterum quaerunt angeli:
Si talis es, « quare rubrum est vestimentum tuum, »
id est corpus, « et vestimenta tua, » id est membra,
« sicut calcantium in torculari? » [(Ibid., 2.)] Illis respondit
Christus tam plene, ut non sit necesse amplius
quaerere, dicens: « Torcular calcavi 229 solus,
et de gentibus non est vir mecum [(ibid., 3)] , »
cum pressuras crucis sustinui solus sine peccato.
Nec ait: Sustinui, sed « calvavi, » quia sustinendo
crucem ipse claruit [ f. calcavit,] id est destruxit
mortem. Iste ergo venit de Edom et de Bosra tinctis
vestibus. Edom, qui interpretatur terrenus et sanguineus,
mundum significat. Bosra, qui interpretatur munita
vel firma, infernum designat, ubi
firmiter quasi sub multis custodibus animae tenebantur.
Venit ergo Christus tinctis vestibus, id est
corporeis membris, de Edom, id est de « mundo
terreno et sanguineo. » Venit et Bosra, quia de inferno
exspoliato victor cum fidelibus suis ascendit,
ut speciosus atque formosus apparuit, qui ante
sine specie et decore deputatus est a malis.
Et nos igitur qui dicimur filiae Sion, imitantes
vestigia Christi, et quasi crucem post eum ferentes,
egrediamur de Edom, id est de mundo terreno et
sanguineo, non amantes ipsum, neque ea quae in
mundo sunt. De hoc ergo egrediamur, ut regem
Salomonem in diademate videre mereamur, id est