PL 171, col. 362

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

XLIX, 4). » Idida, dilectus; quod erit in tertia
visione, quando non ex parte, sed ex toto diligetur,
quia ex toto videbitur; tantum enim amabitur,
quantum videbitur. In prima visione, viderunt eum
boni et mali, non omnes. In secunda videbunt tam
mali quam boni, et omnes. In tertia soli boni, et
omnes. Ad visionem istam triplicem, sed 230 praecipue
ad tertiam hortantur filiae Sion. Visio exsilii.
Illa designatur visione qua apparuit duobus discipulis
in via euntibus in castellum Emmaus, in specie
peregrini; peregrinus eis videbatur, quia quod erat,
eis non revelabatur. Ita et nos hic per speculum
contuemur in imagine. In futuro, facie ad faciem
videbimus veritatem. Ibi contemplativa [ supp. vita]
visione regnat. Secunda hic fide laborat, nondum

habens quod desiderat. Sic ergo eum in hac speculari
visione videamus, ut eum in visione speciei
noscere valeamus. Et sicut est triplex visio, ita triforme
est diadema, novercae, matris, et patris.
Coronavit eum namque noverca, coronavit mater,
coronavit pater; sed noverca, corona miseriae;
mater, corona justitiae; Pater, corona gloriae. Ejus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.