PL 171, col. 363
Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne
noverca est infidelis Synagoga, quae eum spineo diademate
coronavit, et intus et extra eum planxit [ f.
cinxit]. Extra, spina corporali, intrinsecus, spirituali.
Extra, spina passionis, intus spina compassionis
et compunctionis. Compatiebatur enim nobis,
et compungebatur pro nobis, et ut spinas vitiorum
nostrorum sicut ignis exardescens consumeret,
spineam suscepit coronam. In spinis enim vitia et
peccata significantur. Unde homini in maledictione
dictum est: « Terra germinabit tibi spinas et tribulos [(Gen. III, 18)] .
» Et alibi: « Spinae et tribuli nascuntur
in manibus temulenti [(Prov. XXVI, 9)] . »
Spinis vero pro nobis voluit pungi, ut nos propter
ipsum similiter spinis nostris interioribus aculeo
poenitentiae compungamur. Mater Salomonis est
Virgo beata, quae eum coronavit corona justitiae. Corona
ista quasi ex quatuor lapidibus pretiosis constat,
scilicet, quatuor mentis affectionibus, quae sunt gaudium,
amor, tristitia et timor.
Has affectiones Christus de matre suscepit, et ordinatas
habuit. Unde et Dominus: Coronavit me
corona justitiae, quia justitia est affectio ordinata.
Gaudium habuit, secundum illud: « Laetatum est
cor meum, et exsultavit lingua mea [(Psal. XV, 9)] . »
Amorem habuit, quia cum dilexisset suos, in finem
dilexit eos. Timorem, quia coepit pavere et taedere.
Tristitiam, quia tristis ejus anima fuit usque ad
mortem. In hac tristitia considerantur tria, scilicet
voluntas Patris, voluntas Spiritus, voluntas carnis.
Voluntas Patris erat dispensationem implere, scilicet
per mortem Christi humanum genus redimere;
voluntas Spiritus, Patri obedire; voluntas carnis,
mortem vitare, quia caro naturaliter mortem horret.
Voluntas Patris honorabat, voluntas Spiritus
coronabat; 231 voluntas carnis diligebat. Unde,
cum Christus dixisset: « Transeat a me calix iste [(Matth. XXVI, 39)] ,
» humanam exprimens voluntatem,
continuo corrigens et diligens subdit: « Verumtamen
non sicut ego volo, sed sicut tu vis [(ibid.)] . »
Ecce corona justitiae qua Salomonem mater coronavit.
Pater vero coronavit eum corona gloriae, non
modo gloriae immortalis, et impassibilis carnis ac
spiritus, sed illius quam habuit apud Patrem antequam
mundus fieret, qua gloria utique coronavit
eum, cum tamen ab aeterno nascendo acceperit [ f.
quam tamen ab aeterno nascendo acceperat], cum
sic super terram eum clarificavit, « ut omnis lingua
confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria
est Dei Patris [(Philipp. II, 11)] . » In primo igitur
diademate fuit contemptibilis; in secundo, mirabilis;
in tertio, ineffabilis. Monemur ergo nos qui
sumus ex Sion, qui sumus filiae Jerusalem, ut eum
in diademate matris videamus imitando, et ad instar
ejus, affectiones mentis dirigendo, quatenus ad diadema
Patris pervenire valeamus. Quod ipse praestare
dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et
regnat in saecula saeculorum. Amen.
V. IN ADVENTU DOMINI SERMO QUINTUS. De incarnatione Verbi.