PL 171, col. 364

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

« Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem
in diademate quo coronavit eum mater
sua [(Cant. III, 11)] . »
Gloriosa dicta sunt saepe de gloriosa matre Dei.
Et ego forte, si linguis hominum loquar et angelorum,
tamen in irritum cedet labor meus, quia « puteus
altus est, et in quo hauriam non habeo [(Joan.
IV, 11)] . » Verumtamen, obmutescere non possum,
unde omnis terra loquitur. Utinam jucundum sit ei
eloquium meum, et non erit infructuosum. Quid
gloriosius inter nos, quam videre regem in decore
suo incedere purpuratum, coronatum in diademate?

Longe gloriosius coronatus est Rex noster hodie in
thalamo matris suae. Hodie siquidem impletum est
illud Jeremiae: « Novum faciet Dominus super terram:
Mulier circumdabit virum [(Jer. XXXI, 22)] . »
Post annuntiationem vero angelicam, « concipies et
paries [(Luc. I, 31)] , » et verecundam Virginis concessionem:
« Fiat mihi secundum verbum tuum [(ibid., 38)] ,
» conceptus est Dei Filius, vel, ut verius
dicam, incoeptus est. Non enim ex diversis seminibus
similiter captis conceptus est, sed ex sola Virginis
carne formatus; non per intervalla temporum
ut caeteri, sed statim homo in omnibus membris
suis, statim 232 animatus, ejusdem scientiae, ejusdem
potentiae, cujus erat, dum tricenarius praedicaret.
Unde et viri nomine censetur in propheta.

Quomodo autem hodie ibidem coronatus fuerit, nos
hortatur ad intuendum Salomon, dicens: Egredimini,
filiae Sion, et videte. Ad nos praecipue dirigitur sermo,
ad litteratos, inquam, quibus datum est nosse
mysteria regni Dei, caeteris autem in parabolis, et
his maxime qui ecclesiasticae dant operam disciplinae;
qui, postposita facundia et infecunda loquacitate
philosophorum, veniunt ut hauriant aquas de
fontibus Salvatoris; qui non immerito per filias Sion
intelliguntur. Per Jerusalem enim et Sion intelligitur
Ecclesia. Filiae itaque Jerusalem, et filiae Sion,
sunt filiae Ecclesiae. Jerusalem ad litteram interpretatur visio pacis;
juxta Sion sita est, cujus municipium,
quod Mello dicebatur, in Sion positum fuit.
Per filias ergo Jerusalem, laicos, tanquam minus

peritos, et custodia municipii egentes, intelligimus.
Per filias Sion, litteratos, tum propter scientiae eminentiam,
tum propter aliorum custodiam et instructionem,
tum quia Sion speculatio interpretatur.
Prophetice enim dictum est, et nobis in propheta:
« Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel [(Ezech. III, 17)] .
» Ipsi enim sunt tanquam nani super
humeros gigantium, sicut ebriciones [ f. ibiciones, seu
ibiculi, aut parvae ibides], super aquilarum alas,
id est expositores sacrae Scripturae. His, inquam,
dicitur: Filiae Sion, quibus Dominus aperuit sensum,
ut intelligerent Scripturas. Egredimini. Idipsum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.