PL 171, col. 368

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

agenda non agimus. Excusabit nos fragilitas carnis?
Sed ex adverso stabunt virgines, quae in carne
carnis fragilitatem vicerunt. Merito dicet nobis:
« Ite, maledicti, in ignem aeternum [(Matth. XXV, 41)] , »
ubi ignis non exstinguetur, et ubi vermis non morietur;
ubi continuus gemitus, ubi dolor poenalis sensus
erit sempiternus. Ponamus 236 ante oculos quantum
malum est coelestis patriae extorres fieri, coronis
sanctorum privari, mori beatae vitae, morti vivere
sempiternae, a qua liberet nos Jesus Christus Dominus
noster qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
VI. IN ADVENTU DOMINI, SERMO SEXTUS. De incarnatione.
« Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem

in diademate quo coronavit eum mater
sua, in die desponsationis ejus, et in die laetitiae
cordis ejus [(Cant. III, 11)] . »
« Qui verba tantum sectatur, Salomone teste,
nihil inveniet, custos autem prudentiae inveniet
bona [(Prov. XIX, 8)] . » In verbis istis, fratres charissimi,
videmus [quod] qui tantum carnalia cogitat,
nil nisi mortem [inveniet]. Verba enim sola inquirit,
et ideo nil invenit nisi litteram occidentem. Nos
ergo, fratres, super litteram in verbis istis aliquid
spirituale intelligamus. Imo spiritum ipsum qui vivificat,
qui alibi dicit per Salomonem: « Qui fortiter
premit ubera, butyrum exprimit [(Prov. XXX,
33)] . » Ubera sunt duo Testamenta, quae si quis,

non pueriliter litteram sequens, expresserit, inveniet
butyrum pingue, et delectabilem cibum. Ad
hujusmodi butyrum exprimendum suspendamus intelligentias
ad haec verba Salomonis intelligenda.
Dicitur: Egredimini, filiae Sion, etc. Est bonus egressus,
et est malus. Malus fuit egressus Judae, de quo
dicitur: « Egressus foras . . . erat autem nox [(Joan.
XIII, 30)] . » De malo quoque egressu dicitur: « Egrediebatur
foras, et loquebatur in idipsum [(Psal. XL,
7)] . » Malus etiam fuit egressus Dinae, quae exivit ut
videret mulieres regionis illius; et adamavit eam
Sichem filius Emor, et corrupit eam. Fuit igitur
dolor patris, ignominia gentis, et contumelia fratrum [(Gen. XXXIV, 1)] .
Haec est anima vitio curiositatis
corrupta. Egreditur, et videt mulieres regionis

Emor, scilicet delectationes pravas quas diabolus
suggerit, et relicto duce pubertatis suae, diabolo
copulatur, existens in terra peregrinationis, terra
scilicet aliena, ubi non potest cantare canticum Domini.
Bonus egressus quaerendus, est is quo Moyses
vult cum Dei populo egredi de Aegypto, ubi populus
Dei in luto et latere a Pharaone affligitur; et cum
duris laboribus famulatur, lateres ex luto facti, postea
per ignem in duritiam solidantur. Ita peccata
prius facilia ad solvendum, postea per consuetudinem
quasi durescunt; difficile est enim consueta
repellere. Sed videte 237 qualiter Moyses vult

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.