PL 171, col. 371

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

divinitate Dei Filius, fleret in humanitate hominis
[ f. Virginis] Filius, non duo filii, sed unus homo
Christus Jesus. Quod inauditum et ineffabile. Recte
igitur vir desideriorum ait, non simpliciter Filius
hominis, quia non tantum hominis, sed et Dei Filius.
Servata namque utriusque naturae veritate et proprietate,
lumini divinitatis, accessit testa humanae
infirmitatis, ut esset lumen in testa, Verbum in
carne, Deus in homine. Hic est lapillus ille parvus
de monte sine manibus abscissus, qui crevit in
montem magnum, teste Daniele, et occupavit faciem
universae terrae. Hic est lapis adjutorii super quem,
levatis manibus, Moyses orasse dicitur et legitur;
de quo Zacharias: « Educet Dominus lapidem primarium,
et exaequabit gratiam gratiae ejus (Zach.

IV, 7). » Ipse enim mediator Dei et hominum lapis
dicitur propter firmitatem et soliditatem. Ipse enim
est fundamentum, quod positum est, ut ait Apostolus,
et nemo mutare potest. De quo Dominus per
Isaiam ait: « Mittam in fundamentum Sion lapidem
angularem pretiosum, probatum [(Isa. XXXVIII, 16)] . »
Et alibi: « Ponam in Sion lapidem offensionis et
scandali [(Isa. VIII, 14)] . » Sed aliis est offensionis
et scandali, et aliis adjutorii. Aliis enim praeradiat
sol justitiae, praeveniente gratia et adjuvante gratia.
Aliis quasi obumbrat, a tenebris caecitatis eos non
liberans. Unde ipse ait: « Ego in judicium veni in
hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui
vident caeci fiant [(Joan. IX, 39)] . » Merito igitur

lapis adjutorii dicitur et offensionis, in quo alii et
confoventur et illuminantur, alii colliduntur et excaecantur.
« Est quippe positus, » ut ait Simeon,
« in ruinam et resurrectionem multorum in Israel [(Luc. II, 34)] .
» Hic etiam lapis primarius exaequans
gratiam gratiae, vere primarius, quia Primogenitus
in multis fratribus, honore scilicet primogeniti
praeditus inter multos, quos non confunditur vocare
fratres. Fratres enim sunt, « quos praescivit Deus
conformes fieri imaginis Filii sui [(Rom. VIII, 29)] , »
id est qui conformantur Filio, qui est Patris genitura,
non creatura. Haec autem conformitas in gemina
participatione consistit, quia ipse nobis, et
nos ipsi communicamus. Accepit enim de nostro,
et dedit nobis de suo; de nostro quidem accepit
naturam et infirmitatem; de suo dedit gratiam et

gloriam.
Hac igitur commutatione contracta est adoptionis
fraternitas, non formarum [ id est naturarum] [(Rom.
VIII, 39)] facta aequalitas. Recte ergo dicitur in
multis fratribus Primogenitus, eminentiam honoris
ac potestatis inter alios habens, et aliis pro voluntate
distribuens. Ipse etiam dicitur Primogenitus omnis
creaturae [(Coloss. I, 15)] , quia de Patre genitus ante
omnem creaturam. Merito igitur lapis primarius
dictus est, cui Spiritus sine mensura datus est, in
quo divinitatis omnis quoque « plenitudo corporaliter
habitavit [(Coloss. II, 9)] , » -- « et de ejus plenitudine
nos omnes accepimus et gratiam pro gratia (Joan.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.