PL 171, col. 370

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

caro enim Christi multis nominibus significatur.
Dicitur enim tabernaculum, arca et mensa, et hic
dicitur diadema. Hoc autem diadema non dicitur
mater ejus eum induisse, sed coronasse, quia Deus
de pura carnis substantia Virginis sacrae, id est
sine virili semine, Verbo Dei comparatione [ f., operatione]
Spiritus sancti carnem purissimam praebuit.
Hoc enim est illud novum quod propheta dicit:
« Novum fecit Dominus super terram. Mulier circumdabit
virum gremio uteri sui [(Jer. XXXI, 22)] . »
Haec est porta de qua in Ezechiele dicitur: « Vir
non transibit per eam [(Ezech. XLIV)] . » Christus enim
abscissus est mons [lapis] de monte sine manibus.
Bene ergo dicitur hac carne coronatus, quia in carne
de diabolo triumphavit, nisi enim carnem habuisset,

non eum diabolus aggressus fuisset. Sed occultavit
divinitatem exponens ei humanitatem, et dum appeteret
escam humanitatis, transfixus est aculeo divinitatis.
Coronatus est autem in die desponsationis
cordis ejus, et in die laetitiae cordis ejus. Dies desponsationis
et laetitiae est dies incarnationis, quando
humana natura Verbo Dei copulata est; quando
Virgo laetata est se intactam concepisse Filium Dei,
et Spiritum sanctum sibi obumbrasse, qui est omnium
nostrum communis laetitia, commune gaudium.
Egrediamur ergo a curis mundi, et per fidem contemplemur
verum Salomonem, ut in futuro videamus
eum per speciem. Haec est enim vita aeterna,
videre Patrem, et quem misit Jesum Christum. Quod

ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula
saeculorum. Amen.
VII. IN ADVENTU DOMINI SERMO SEPTIMUS. De mysterio incarnationis.
« Aspiciebam ego in visione noctis, et ecce cum
nubibus coeli quasi Filius hominis veniebat, et
usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu
ejus obtulerunt eum: et dedit ei potestatem,
et honorem et regnum . . . . Potestas ejus, potestas
aeterna quae non auferetur, et regnum ejus
quod non corrumpetur [(Dan. VII, 13, 14)] . »
Coelestibus desideriis flagrans Daniel, (unde ab
angelo ejus intelligentiae ministro vir desideriorum
vocari meruit) accepto divinitus per angelum intellectu,

effudit super se animam suam, ut pertranseat
in admirabile contemplationis 239 secretum, et
inaestimabiles divitias sacramenti a saeculis absconditi
in Deo percipiat. Hoc est mysterium incarnationis
Verbi, quod erat in principio apud Patrem. De
quo Jeremias ait: « Novum faciet Dominus super
terram: mulier circumdabit virum [(Jer. XXXI, 22)] , »
in gremio scilicet uteri sui. Haec est Virgo sancta,
quae, operante Spiritu sancto, sine viri accessu,
Filium Patri homousion, id est consubstantialem de
substantia sua concepit et peperit, ut qui erat in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.